Previous Chapter Full Page Full Page Next Chapter

Job (Job) 10 :: Latin Vulgate (VUL)

Job 10:1taedet animam meam vitae meae dimittam adversum me eloquium meum loquar in amaritudine animae meae
Job 10:2dicam Deo noli me condemnare indica mihi cur me ita iudices
Job 10:3numquid bonum tibi videtur si calumnieris et opprimas me opus manuum tuarum et consilium impiorum adiuves
Job 10:4numquid oculi carnei tibi sunt aut sicut videt homo et tu videbis
Job 10:5numquid sicut dies hominis dies tui et anni tui sicut humana sunt tempora
Job 10:6ut quaeras iniquitatem meam et peccatum meum scruteris
Job 10:7et scias quia nihil impium fecerim cum sit nemo qui de manu tua possit eruere
Job 10:8manus tuae plasmaverunt me et fecerunt me totum in circuitu et sic repente praecipitas me
Job 10:9memento quaeso quod sicut lutum feceris me et in pulverem reduces me
Job 10:10nonne sicut lac mulsisti me et sicut caseum me coagulasti
Job 10:11pelle et carnibus vestisti me et ossibus et nervis conpegisti me
Job 10:12vitam et misericordiam tribuisti mihi et visitatio tua custodivit spiritum meum
Job 10:13licet haec celes in corde tuo tamen scio quia universorum memineris
Job 10:14si peccavi et ad horam pepercisti mihi cur ab iniquitate mea mundum me esse non pateris
Job 10:15et si impius fuero vae mihi est et si iustus non levabo caput saturatus adflictione et miseria
Job 10:16et propter superbiam quasi leaenam capies me reversusque mirabiliter me crucias
Job 10:17instauras testes tuos contra me et multiplicas iram tuam adversum me et poenae militant in me
Job 10:18quare de vulva eduxisti me qui utinam consumptus essem ne oculus me videret
Job 10:19fuissem quasi qui non essem de utero translatus ad tumulum
Job 10:20numquid non paucitas dierum meorum finietur brevi dimitte ergo me ut plangam paululum dolorem meum
Job 10:21antequam vadam et non revertar ad terram tenebrosam et opertam mortis caligine
Job 10:22terram miseriae et tenebrarum ubi umbra mortis et nullus ordo et sempiternus horror inhabitans
Translation Copyright Logo

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

Job Chapter 10 — Additional Translations: