Previous Chapter Full Page Full Page Next Chapter

Ioannem (John) 7 :: Latin Vulgate (VUL)

Jhn 7:1post haec ambulabat Iesus in Galilaeam non enim volebat in Iudaeam ambulare quia quaerebant eum Iudaei interficere
Jhn 7:2erat autem in proximo dies festus Iudaeorum scenopegia
Jhn 7:3dixerunt autem ad eum fratres eius transi hinc et vade in Iudaeam ut et discipuli tui videant opera tua quae facis
Jhn 7:4nemo quippe in occulto quid facit et quaerit ipse in palam esse si haec facis manifesta te ipsum mundo
Jhn 7:5neque enim fratres eius credebant in eum
Jhn 7:6dicit ergo eis Iesus tempus meum nondum advenit tempus autem vestrum semper est paratum
Jhn 7:7non potest mundus odisse vos me autem odit quia ego testimonium perhibeo de illo quia opera eius mala sunt
Jhn 7:8vos ascendite ad diem festum hunc ego non ascendo ad diem festum istum quia meum tempus nondum impletum est
Jhn 7:9haec cum dixisset ipse mansit in Galilaea
Jhn 7:10ut autem ascenderunt fratres eius tunc et ipse ascendit ad diem festum non manifeste sed quasi in occulto
Jhn 7:11Iudaei ergo quaerebant eum in die festo et dicebant ubi est ille
Jhn 7:12et murmur multus de eo erat in turba; quidam enim dicebant quia bonus est alii autem dicebant non sed seducit turbas
Jhn 7:13nemo tamen palam loquebatur de illo propter metum Iudaeorum
Jhn 7:14iam autem die festo mediante ascendit Iesus in templum et docebat
Jhn 7:15et mirabantur Iudaei dicentes quomodo hic litteras scit cum non didicerit
Jhn 7:16respondit eis Iesus et dixit mea doctrina non est mea sed eius qui misit me
Jhn 7:17si quis voluerit voluntatem eius facere cognoscet de doctrina utrum ex Deo sit an ego a me ipso loquar
Jhn 7:18qui a semet ipso loquitur gloriam propriam quaerit qui autem quaerit gloriam eius qui misit illum hic verax est et iniustitia in illo non est
Jhn 7:19nonne Moses dedit vobis legem et nemo ex vobis facit legem
Jhn 7:20quid me quaeritis interficere respondit turba et dixit daemonium habes quis te quaerit interficere
Jhn 7:21respondit Iesus et dixit eis unum opus feci et omnes miramini
Jhn 7:22propterea Moses dedit vobis circumcisionem non quia ex Mose est sed ex patribus et in sabbato circumciditis hominem
Jhn 7:23si circumcisionem accipit homo in sabbato ut non solvatur lex Mosi mihi indignamini quia totum hominem sanum feci in sabbato
Jhn 7:24nolite iudicare secundum faciem sed iustum iudicium iudicate
Jhn 7:25dicebant ergo quidam ex Hierosolymis nonne hic est quem quaerunt interficere
Jhn 7:26et ecce palam loquitur et nihil ei dicunt numquid vere cognoverunt principes quia hic est Christus
Jhn 7:27sed hunc scimus unde sit Christus autem cum venerit nemo scit unde sit
Jhn 7:28clamabat ergo docens in templo Iesus et dicens et me scitis et unde sim scitis et a me ipso non veni sed est verus qui misit me quem vos non scitis
Jhn 7:29ego scio eum quia ab ipso sum et ipse me misit
Jhn 7:30quaerebant ergo eum adprehendere et nemo misit in illum manus quia nondum venerat hora eius
Jhn 7:31de turba autem multi crediderunt in eum et dicebant Christus cum venerit numquid plura signa faciet quam quae hic facit
Jhn 7:32audierunt Pharisaei turbam murmurantem de illo haec et miserunt principes et Pharisaei ministros ut adprehenderent eum
Jhn 7:33dixit ergo Iesus adhuc modicum tempus vobiscum sum et vado ad eum qui misit me
Jhn 7:34quaeretis me et non invenietis et ubi sum ego vos non potestis venire
Jhn 7:35dixerunt ergo Iudaei ad se ipsos quo hic iturus est quia non inveniemus eum numquid in dispersionem gentium iturus est et docturus gentes
Jhn 7:36quis est hic sermo quem dixit quaeretis me et non invenietis et ubi sum ego non potestis venire
Jhn 7:37in novissimo autem die magno festivitatis stabat Iesus et clamabat dicens si quis sitit veniat ad me et bibat
Jhn 7:38qui credit in me sicut dixit scriptura flumina de ventre eius fluent aquae vivae
Jhn 7:39hoc autem dixit de Spiritu quem accepturi erant credentes in eum non enim erat Spiritus quia Iesus nondum fuerat glorificatus
Jhn 7:40ex illa ergo turba cum audissent hos sermones eius dicebant hic est vere propheta
Jhn 7:41alii dicebant hic est Christus quidam autem dicebant numquid a Galilaea Christus venit
Jhn 7:42nonne scriptura dicit quia ex semine David et Bethleem castello ubi erat David venit Christus
Jhn 7:43dissensio itaque facta est in turba propter eum
Jhn 7:44quidam autem ex ipsis volebant adprehendere eum sed nemo misit super illum manus
Jhn 7:45venerunt ergo ministri ad pontifices et Pharisaeos et dixerunt eis illi quare non adduxistis eum
Jhn 7:46responderunt ministri numquam sic locutus est homo sicut hic homo
Jhn 7:47responderunt ergo eis Pharisaei numquid et vos seducti estis
Jhn 7:48numquid aliquis ex principibus credidit in eum aut ex Pharisaeis
Jhn 7:49sed turba haec quae non novit legem maledicti sunt
Jhn 7:50dicit Nicodemus ad eos ille qui venit ad eum nocte qui unus erat ex ipsis
Jhn 7:51numquid lex nostra iudicat hominem nisi audierit ab ipso prius et cognoverit quid faciat
Jhn 7:52responderunt et dixerunt ei numquid et tu Galilaeus es scrutare et vide quia propheta a Galilaea non surgit
Jhn 7:53et reversi sunt unusquisque in domum suam
Translation Copyright Logo

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

John Chapter 7 — Additional Translations: