Previous Chapter Full Page Full Page Next Chapter

Ioannem (John) 2 :: Latin Vulgate (VUL)

Jhn 2:1et die tertio nuptiae factae sunt in Cana Galilaeae et erat mater Iesu ibi
Jhn 2:2vocatus est autem ibi et Iesus et discipuli eius ad nuptias
Jhn 2:3et deficiente vino dicit mater Iesu ad eum vinum non habent
Jhn 2:4et dicit ei Iesus quid mihi et tibi est mulier nondum venit hora mea
Jhn 2:5dicit mater eius ministris quodcumque dixerit vobis facite
Jhn 2:6erant autem ibi lapideae hydriae sex positae secundum purificationem Iudaeorum capientes singulae metretas binas vel ternas
Jhn 2:7dicit eis Iesus implete hydrias aqua et impleverunt eas usque ad summum
Jhn 2:8et dicit eis Iesus haurite nunc et ferte architriclino et tulerunt
Jhn 2:9ut autem gustavit architriclinus aquam vinum factam et non sciebat unde esset ministri autem sciebant qui haurierant aquam vocat sponsum architriclinus
Jhn 2:10et dicit ei omnis homo primum bonum vinum ponit et cum inebriati fuerint tunc id quod deterius est tu servasti bonum vinum usque adhuc
Jhn 2:11hoc fecit initium signorum Iesus in Cana Galilaeae et manifestavit gloriam suam et crediderunt in eum discipuli eius
Jhn 2:12post hoc descendit Capharnaum ipse et mater eius et fratres eius et discipuli eius et ibi manserunt non multis diebus
Jhn 2:13et prope erat pascha Iudaeorum et ascendit Hierosolyma Iesus
Jhn 2:14et invenit in templo vendentes boves et oves et columbas et nummularios sedentes
Jhn 2:15et cum fecisset quasi flagellum de funiculis omnes eiecit de templo oves quoque et boves et nummulariorum effudit aes et mensas subvertit
Jhn 2:16et his qui columbas vendebant dixit auferte ista hinc nolite facere domum Patris mei domum negotiationis
Jhn 2:17recordati vero sunt discipuli eius quia scriptum est zelus domus tuae comedit me
Jhn 2:18responderunt ergo Iudaei et dixerunt ei quod signum ostendis nobis quia haec facis
Jhn 2:19respondit Iesus et dixit eis solvite templum hoc et in tribus diebus excitabo illud
Jhn 2:20dixerunt ergo Iudaei quadraginta et sex annis aedificatum est templum hoc et tu tribus diebus excitabis illud
Jhn 2:21ille autem dicebat de templo corporis sui
Jhn 2:22cum ergo resurrexisset a mortuis recordati sunt discipuli eius quia hoc dicebat et crediderunt scripturae et sermoni quem dixit Iesus
Jhn 2:23cum autem esset Hierosolymis in pascha in die festo multi crediderunt in nomine eius videntes signa eius quae faciebat
Jhn 2:24ipse autem Iesus non credebat semet ipsum eis eo quod ipse nosset omnes
Jhn 2:25et quia opus ei non erat ut quis testimonium perhiberet de homine ipse enim sciebat quid esset in homine
Translation Copyright Logo

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

John Chapter 2 — Additional Translations: