Previous Chapter Full Page Full Page Next Chapter

Ioannem (John) 15 :: Latin Vulgate (VUL)

Jhn 15:1ego sum vitis vera et Pater meus agricola est
Jhn 15:2omnem palmitem in me non ferentem fructum tollet eum et omnem qui fert fructum purgabit eum ut fructum plus adferat
Jhn 15:3iam vos mundi estis propter sermonem quem locutus sum vobis
Jhn 15:4manete in me et ego in vobis sicut palmes non potest ferre fructum a semet ipso nisi manserit in vite sic nec vos nisi in me manseritis
Jhn 15:5ego sum vitis vos palmites qui manet in me et ego in eo hic fert fructum multum quia sine me nihil potestis facere
Jhn 15:6si quis in me non manserit mittetur foras sicut palmes et aruit et colligent eos et in ignem mittunt et ardent
Jhn 15:7si manseritis in me et verba mea in vobis manserint quodcumque volueritis petetis et fiet vobis
Jhn 15:8in hoc clarificatus est Pater meus ut fructum plurimum adferatis et efficiamini mei discipuli
Jhn 15:9sicut dilexit me Pater et ego dilexi vos manete in dilectione mea
Jhn 15:10si praecepta mea servaveritis manebitis in dilectione mea sicut et ego Patris mei praecepta servavi et maneo in eius dilectione
Jhn 15:11haec locutus sum vobis ut gaudium meum in vobis sit et gaudium vestrum impleatur
Jhn 15:12hoc est praeceptum meum ut diligatis invicem sicut dilexi vos
Jhn 15:13maiorem hac dilectionem nemo habet ut animam suam quis ponat pro amicis suis
Jhn 15:14vos amici mei estis si feceritis quae ego praecipio vobis
Jhn 15:15iam non dico vos servos quia servus nescit quid facit dominus eius vos autem dixi amicos quia omnia quaecumque audivi a Patre meo nota feci vobis
Jhn 15:16non vos me elegistis sed ego elegi vos et posui vos ut eatis et fructum adferatis et fructus vester maneat ut quodcumque petieritis Patrem in nomine meo det vobis
Jhn 15:17haec mando vobis ut diligatis invicem
Jhn 15:18si mundus vos odit scitote quia me priorem vobis odio habuit
Jhn 15:19si de mundo fuissetis mundus quod suum erat diligeret quia vero de mundo non estis sed ego elegi vos de mundo propterea odit vos mundus
Jhn 15:20mementote sermonis mei quem ego dixi vobis non est servus maior domino suo si me persecuti sunt et vos persequentur si sermonem meum servaverunt et vestrum servabunt
Jhn 15:21sed haec omnia facient vobis propter nomen meum quia nesciunt eum qui misit me
Jhn 15:22si non venissem et locutus fuissem eis peccatum non haberent nunc autem excusationem non habent de peccato suo
Jhn 15:23qui me odit et Patrem meum odit
Jhn 15:24si opera non fecissem in eis quae nemo alius fecit peccatum non haberent nunc autem et viderunt et oderunt et me et Patrem meum
Jhn 15:25sed ut impleatur sermo qui in lege eorum scriptus est quia odio me habuerunt gratis
Jhn 15:26cum autem venerit paracletus quem ego mittam vobis a Patre Spiritum veritatis qui a Patre procedit ille testimonium perhibebit de me
Jhn 15:27et vos testimonium perhibetis quia ab initio mecum estis
Translation Copyright Logo

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

John Chapter 15 — Additional Translations: