Previous Chapter Full Page Full Page Next Chapter

Ioannem (John) 14 :: Latin Vulgate (VUL)

Jhn 14:1non turbetur cor vestrum creditis in Deum et in me credite
Jhn 14:2in domo Patris mei mansiones multae sunt si quo minus dixissem vobis quia vado parare vobis locum
Jhn 14:3et si abiero et praeparavero vobis locum iterum venio et accipiam vos ad me ipsum ut ubi sum ego et vos sitis
Jhn 14:4et quo ego vado scitis et viam scitis
Jhn 14:5dicit ei Thomas Domine nescimus quo vadis et quomodo possumus viam scire
Jhn 14:6dicit ei Iesus ego sum via et veritas et vita nemo venit ad Patrem nisi per me
Jhn 14:7si cognovissetis me et Patrem meum utique cognovissetis et amodo cognoscitis eum et vidistis eum
Jhn 14:8dicit ei Philippus Domine ostende nobis Patrem et sufficit nobis
Jhn 14:9dicit ei Iesus tanto tempore vobiscum sum et non cognovistis me Philippe qui vidit me vidit et Patrem quomodo tu dicis ostende nobis Patrem
Jhn 14:10non credis quia ego in Patre et Pater in me est verba quae ego loquor vobis a me ipso non loquor Pater autem in me manens ipse facit opera
Jhn 14:11non creditis quia ego in Patre et Pater in me est
Jhn 14:12alioquin propter opera ipsa credite amen amen dico vobis qui credit in me opera quae ego facio et ipse faciet et maiora horum faciet quia ego ad Patrem vado
Jhn 14:13et quodcumque petieritis in nomine meo hoc faciam ut glorificetur Pater in Filio
Jhn 14:14si quid petieritis me in nomine meo hoc faciam
Jhn 14:15si diligitis me mandata mea servate
Jhn 14:16et ego rogabo Patrem et alium paracletum dabit vobis ut maneat vobiscum in aeternum
Jhn 14:17Spiritum veritatis quem mundus non potest accipere quia non videt eum nec scit eum vos autem cognoscitis eum quia apud vos manebit et in vobis erit
Jhn 14:18non relinquam vos orfanos veniam ad vos
Jhn 14:19adhuc modicum et mundus me iam non videt vos autem videtis me quia ego vivo et vos vivetis
Jhn 14:20in illo die vos cognoscetis quia ego sum in Patre meo et vos in me et ego in vobis
Jhn 14:21qui habet mandata mea et servat ea ille est qui diligit me qui autem diligit me diligetur a Patre meo et ego diligam eum et manifestabo ei me ipsum
Jhn 14:22dicit ei Iudas non ille Scariotis Domine quid factum est quia nobis manifestaturus es te ipsum et non mundo
Jhn 14:23respondit Iesus et dixit ei si quis diligit me sermonem meum servabit et Pater meus diliget eum et ad eum veniemus et mansiones apud eum faciemus
Jhn 14:24qui non diligit me sermones meos non servat et sermonem quem audistis non est meus sed eius qui misit me Patris
Jhn 14:25haec locutus sum vobis apud vos manens
Jhn 14:26paracletus autem Spiritus Sanctus quem mittet Pater in nomine meo ille vos docebit omnia et suggeret vobis omnia quaecumque dixero vobis
Jhn 14:27pacem relinquo vobis pacem meam do vobis non quomodo mundus dat ego do vobis non turbetur cor vestrum neque formidet
Jhn 14:28audistis quia ego dixi vobis vado et venio ad vos si diligeretis me gauderetis utique quia vado ad Patrem quia Pater maior me est
Jhn 14:29et nunc dixi vobis priusquam fiat ut cum factum fuerit credatis
Jhn 14:30iam non multa loquar vobiscum venit enim princeps mundi huius et in me non habet quicquam
Jhn 14:31sed ut cognoscat mundus quia diligo Patrem et sicut mandatum dedit mihi Pater sic facio surgite eamus hinc
Translation Copyright Logo

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

John Chapter 14 — Additional Translations: