Previous Chapter Full Page Full Page Next Chapter

Ioannem (John) 11 :: Latin Vulgate (VUL)

Jhn 11:1erat autem quidam languens Lazarus a Bethania de castello Mariae et Marthae sororis eius
Jhn 11:2Maria autem erat quae unxit Dominum unguento et extersit pedes eius capillis suis cuius frater Lazarus infirmabatur
Jhn 11:3miserunt ergo sorores ad eum dicentes Domine ecce quem amas infirmatur
Jhn 11:4audiens autem Iesus dixit eis infirmitas haec non est ad mortem sed pro gloria Dei ut glorificetur Filius Dei per eam
Jhn 11:5diligebat autem Iesus Martham et sororem eius Mariam et Lazarum
Jhn 11:6ut ergo audivit quia infirmabatur tunc quidem mansit in eodem loco duobus diebus
Jhn 11:7deinde post haec dicit discipulis suis eamus in Iudaeam iterum
Jhn 11:8dicunt ei discipuli rabbi nunc quaerebant te Iudaei lapidare et iterum vadis illuc
Jhn 11:9respondit Iesus nonne duodecim horae sunt diei si quis ambulaverit in die non offendit quia lucem huius mundi videt
Jhn 11:10si autem ambulaverit nocte offendit quia lux non est in eo
Jhn 11:11haec ait et post hoc dicit eis Lazarus amicus noster dormit sed vado ut a somno exsuscitem eum
Jhn 11:12dixerunt ergo discipuli eius Domine si dormit salvus erit
Jhn 11:13dixerat autem Iesus de morte eius illi autem putaverunt quia de dormitione somni diceret
Jhn 11:14tunc ergo dixit eis Iesus manifeste Lazarus mortuus est
Jhn 11:15et gaudeo propter vos ut credatis quoniam non eram ibi sed eamus ad eum
Jhn 11:16dixit ergo Thomas qui dicitur Didymus ad condiscipulos eamus et nos ut moriamur cum eo
Jhn 11:17venit itaque Iesus et invenit eum quattuor dies iam in monumento habentem
Jhn 11:18erat autem Bethania iuxta Hierosolyma quasi stadiis quindecim
Jhn 11:19multi autem ex Iudaeis venerant ad Martham et Mariam ut consolarentur eas de fratre suo
Jhn 11:20Martha ergo ut audivit quia Iesus venit occurrit illi Maria autem domi sedebat
Jhn 11:21dixit ergo Martha ad Iesum Domine si fuisses hic frater meus non fuisset mortuus
Jhn 11:22sed et nunc scio quia quaecumque poposceris a Deo dabit tibi Deus
Jhn 11:23dicit illi Iesus resurget frater tuus
Jhn 11:24dicit ei Martha scio quia resurget in resurrectione in novissima die
Jhn 11:25dixit ei Iesus ego sum resurrectio et vita qui credit in me et si mortuus fuerit vivet
Jhn 11:26et omnis qui vivit et credit in me non morietur in aeternum credis hoc
Jhn 11:27ait illi utique Domine ego credidi quia tu es Christus Filius Dei qui in mundum venisti
Jhn 11:28et cum haec dixisset abiit et vocavit Mariam sororem suam silentio dicens magister adest et vocat te
Jhn 11:29illa ut audivit surgit cito et venit ad eum
Jhn 11:30nondum enim venerat Iesus in castellum sed erat adhuc in illo loco ubi occurrerat ei Martha
Jhn 11:31Iudaei igitur qui erant cum ea in domo et consolabantur eam cum vidissent Mariam quia cito surrexit et exiit secuti sunt eam dicentes quia vadit ad monumentum ut ploret ibi
Jhn 11:32Maria ergo cum venisset ubi erat Iesus videns eum cecidit ad pedes eius et dixit ei Domine si fuisses hic non esset mortuus frater meus
Jhn 11:33Iesus ergo ut vidit eam plorantem et Iudaeos qui venerant cum ea plorantes fremuit spiritu et turbavit se ipsum
Jhn 11:34et dixit ubi posuistis eum dicunt ei Domine veni et vide
Jhn 11:35et lacrimatus est Iesus
Jhn 11:36dixerunt ergo Iudaei ecce quomodo amabat eum
Jhn 11:37quidam autem dixerunt ex ipsis non poterat hic qui aperuit oculos caeci facere ut et hic non moreretur
Jhn 11:38Iesus ergo rursum fremens in semet ipso venit ad monumentum erat autem spelunca et lapis superpositus erat ei
Jhn 11:39ait Iesus tollite lapidem dicit ei Martha soror eius qui mortuus fuerat Domine iam fetet quadriduanus enim est
Jhn 11:40dicit ei Iesus nonne dixi tibi quoniam si credideris videbis gloriam Dei
Jhn 11:41tulerunt ergo lapidem Iesus autem elevatis sursum oculis dixit Pater gratias ago tibi quoniam audisti me
Jhn 11:42ego autem sciebam quia semper me audis sed propter populum qui circumstat dixi ut credant quia tu me misisti
Jhn 11:43haec cum dixisset voce magna clamavit Lazare veni foras
Jhn 11:44et statim prodiit qui fuerat mortuus ligatus pedes et manus institis et facies illius sudario erat ligata dicit Iesus eis solvite eum et sinite abire
Jhn 11:45multi ergo ex Iudaeis qui venerant ad Mariam et viderant quae fecit crediderunt in eum
Jhn 11:46quidam autem ex ipsis abierunt ad Pharisaeos et dixerunt eis quae fecit Iesus
Jhn 11:47collegerunt ergo pontifices et Pharisaei concilium et dicebant quid facimus quia hic homo multa signa facit
Jhn 11:48si dimittimus eum sic omnes credent in eum et venient Romani et tollent nostrum et locum et gentem
Jhn 11:49unus autem ex ipsis Caiaphas cum esset pontifex anni illius dixit eis vos nescitis quicquam
Jhn 11:50nec cogitatis quia expedit nobis ut unus moriatur homo pro populo et non tota gens pereat
Jhn 11:51hoc autem a semet ipso non dixit sed cum esset pontifex anni illius prophetavit quia Iesus moriturus erat pro gente
Jhn 11:52et non tantum pro gente sed et ut filios Dei qui erant dispersi congregaret in unum
Jhn 11:53ab illo ergo die cogitaverunt ut interficerent eum
Jhn 11:54Iesus ergo iam non in palam ambulabat apud Iudaeos sed abiit in regionem iuxta desertum in civitatem quae dicitur Efrem et ibi morabatur cum discipulis
Jhn 11:55proximum autem erat pascha Iudaeorum et ascenderunt multi Hierosolyma de regione ante pascha ut sanctificarent se ipsos
Jhn 11:56quaerebant ergo Iesum et conloquebantur ad invicem in templo stantes quid putatis quia non veniat ad diem festum
Jhn 11:57dederant autem pontifices et Pharisaei mandatum ut si quis cognoverit ubi sit indicet ut adprehendant eum
Translation Copyright Logo

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

John Chapter 11 — Additional Translations: