Previous Chapter Full Page Full Page Next Chapter

Ioannem (John) 10 :: Latin Vulgate (VUL)

Jhn 10:1amen amen dico vobis qui non intrat per ostium in ovile ovium sed ascendit aliunde ille fur est et latro
Jhn 10:2qui autem intrat per ostium pastor est ovium
Jhn 10:3huic ostiarius aperit et oves vocem eius audiunt et proprias oves vocat nominatim et educit eas
Jhn 10:4et cum proprias oves emiserit ante eas vadit et oves illum sequuntur quia sciunt vocem eius
Jhn 10:5alienum autem non sequuntur sed fugient ab eo quia non noverunt vocem alienorum
Jhn 10:6hoc proverbium dixit eis Iesus illi autem non cognoverunt quid loqueretur eis
Jhn 10:7dixit ergo eis iterum Iesus amen amen dico vobis quia ego sum ostium ovium
Jhn 10:8omnes quotquot venerunt fures sunt et latrones sed non audierunt eos oves
Jhn 10:9ego sum ostium per me si quis introierit salvabitur et ingredietur et egredietur et pascua inveniet
Jhn 10:10fur non venit nisi ut furetur et mactet et perdat ego veni ut vitam habeant et abundantius habeant
Jhn 10:11ego sum pastor bonus bonus pastor animam suam dat pro ovibus
Jhn 10:12mercennarius et qui non est pastor cuius non sunt oves propriae videt lupum venientem et dimittit oves et fugit et lupus rapit et dispergit oves
Jhn 10:13mercennarius autem fugit quia mercennarius est et non pertinet ad eum de ovibus
Jhn 10:14ego sum pastor bonus et cognosco meas et cognoscunt me meae
Jhn 10:15sicut novit me Pater et ego agnosco Patrem et animam meam pono pro ovibus
Jhn 10:16et alias oves habeo quae non sunt ex hoc ovili et illas oportet me adducere et vocem meam audient et fiet unum ovile unus pastor
Jhn 10:17propterea me Pater diligit quia ego pono animam meam ut iterum sumam eam
Jhn 10:18nemo tollit eam a me sed ego pono eam a me ipso potestatem habeo ponendi eam et potestatem habeo iterum sumendi eam hoc mandatum accepi a Patre meo
Jhn 10:19dissensio iterum facta est inter Iudaeos propter sermones hos
Jhn 10:20dicebant autem multi ex ipsis daemonium habet et insanit quid eum auditis
Jhn 10:21alii dicebant haec verba non sunt daemonium habentis numquid daemonium potest caecorum oculos aperire
Jhn 10:22facta sunt autem encenia in Hierosolymis et hiemps erat
Jhn 10:23et ambulabat Iesus in templo in porticu Salomonis
Jhn 10:24circumdederunt ergo eum Iudaei et dicebant ei quousque animam nostram tollis si tu es Christus dic nobis palam
Jhn 10:25respondit eis Iesus loquor vobis et non creditis opera quae ego facio in nomine Patris mei haec testimonium perhibent de me
Jhn 10:26sed vos non creditis quia non estis ex ovibus meis
Jhn 10:27oves meae vocem meam audiunt et ego cognosco eas et sequuntur me
Jhn 10:28et ego vitam aeternam do eis et non peribunt in aeternum et non rapiet eas quisquam de manu mea
Jhn 10:29Pater meus quod dedit mihi maius omnibus est et nemo potest rapere de manu Patris mei
Jhn 10:30ego et Pater unum sumus
Jhn 10:31sustulerunt lapides Iudaei ut lapidarent eum
Jhn 10:32respondit eis Iesus multa opera bona ostendi vobis ex Patre meo propter quod eorum opus me lapidatis
Jhn 10:33responderunt ei Iudaei de bono opere non lapidamus te sed de blasphemia et quia tu homo cum sis facis te ipsum Deum
Jhn 10:34respondit eis Iesus nonne scriptum est in lege vestra quia ego dixi dii estis
Jhn 10:35si illos dixit deos ad quos sermo Dei factus est et non potest solvi scriptura
Jhn 10:36quem Pater sanctificavit et misit in mundum vos dicitis quia blasphemas quia dixi Filius Dei sum
Jhn 10:37si non facio opera Patris mei nolite credere mihi
Jhn 10:38si autem facio et si mihi non vultis credere operibus credite ut cognoscatis et credatis quia in me est Pater et ego in Patre
Jhn 10:39quaerebant ergo eum prendere et exivit de manibus eorum
Jhn 10:40et abiit iterum trans Iordanen in eum locum ubi erat Iohannes baptizans primum et mansit illic
Jhn 10:41et multi venerunt ad eum et dicebant quia Iohannes quidem signum fecit nullum
Jhn 10:42omnia autem quaecumque dixit Iohannes de hoc vera erant et multi crediderunt in eum
Translation Copyright Logo

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

John Chapter 10 — Additional Translations: