Previous Chapter Full Page Full Page Next Chapter

Jeremiæ (Jeremiah) 6 :: Latin Vulgate (VUL)

Jer 6:1confortamini filii Beniamin in medio Hierusalem et in Thecua clangite bucina et super Bethaccharem levate vexillum quia malum visum est ab aquilone et contritio magna
Jer 6:2speciosae et delicatae adsimilavi filiam Sion
Jer 6:3ad eam venient pastores et greges eorum fixerunt in ea tentoria in circuitu pascet unusquisque eos qui sub manu sua sunt
Jer 6:4sanctificate super eam bellum consurgite et ascendamus in meridie vae nobis quia declinavit dies quia longiores factae sunt umbrae vesperi
Jer 6:5surgite et ascendamus in nocte et dissipemus domos eius
Jer 6:6quia haec dicit Dominus exercituum caedite lignum eius et fundite circa Hierusalem aggerem haec est civitas visitationis omnis calumnia in medio eius
Jer 6:7sicut frigidam facit cisterna aquam suam sic frigidam fecit malitiam suam iniquitas et vastitas audietur in ea coram me semper infirmitas et plaga
Jer 6:8erudire Hierusalem ne forte recedat anima mea a te ne forte ponam te desertam terram inhabitabilem
Jer 6:9haec dicit Dominus exercituum usque ad racemum colligent quasi in vinea reliquias Israhel converte manum tuam quasi vindemiator ad cartallum
Jer 6:10cui loquar et quem contestabor ut audiant ecce incircumcisae aures eorum et audire non possunt ecce verbum Domini factum est eis in obprobrium et non suscipient illud
Jer 6:11idcirco furore Domini plenus sum laboravi sustinens effunde super parvulum foris et super concilium iuvenum simul vir enim cum muliere capietur senex cum pleno dierum
Jer 6:12et transibunt domus eorum ad alteros agri et uxores pariter quia extendam manum meam super habitantes terram dicit Dominus
Jer 6:13a minore quippe usque ad maiorem omnes avaritiae student et a propheta usque ad sacerdotem cuncti faciunt dolum
Jer 6:14et curabant contritionem filiae populi mei cum ignominia dicentes pax pax et non erat pax
Jer 6:15confusi sunt quia abominationem fecerunt quin potius confusione non sunt confusi et erubescere nescierunt quam ob rem cadent inter ruentes in tempore visitationis suae corruent dicit Dominus
Jer 6:16haec dicit Dominus state super vias et videte et interrogate de semitis antiquis quae sit via bona et ambulate in ea et invenietis refrigerium animabus vestris et dixerunt non ambulabimus
Jer 6:17et constitui super vos speculatores audite vocem tubae et dixerunt non audiemus
Jer 6:18ideo audite gentes et cognosce congregatio quanta ego faciam eis
Jer 6:19audi terra ecce ego adducam mala super populum istum fructum cogitationum eius quia verba mea non audierunt et legem meam proiecerunt
Jer 6:20ut quid mihi tus de Saba adfertis et calamum suave olentem de terra longinqua holocaustomata vestra non sunt accepta et victimae vestrae non placuerunt mihi
Jer 6:21propterea haec dicit Dominus ecce ego dabo in populum istum ruinas et ruent in eis patres et filii simul vicinus et proximus et peribunt
Jer 6:22haec dicit Dominus ecce populus venit de terra aquilonis et gens magna consurget a finibus terrae
Jer 6:23sagittam et scutum arripiet crudelis est et non miserebitur vox eius quasi mare sonabit et super equos ascendent praeparati quasi vir ad proelium adversum te filia Sion
Jer 6:24audivimus famam eius dissolutae sunt manus nostrae tribulatio adprehendit nos dolores ut parturientem
Jer 6:25nolite exire ad agros et in via ne ambuletis quoniam gladius inimici pavor in circuitu
Jer 6:26filia populi mei accingere cilicio et conspergere cinere luctum unigeniti fac tibi planctum amarum quia repente veniet vastator super nos
Jer 6:27probatorem dedi te in populo meo robustum et scies et probabis viam eorum
Jer 6:28omnes isti principes declinantum ambulantes fraudulenter aes et ferrum universi corrupti sunt
Jer 6:29defecit sufflatorium in igne consumptum est plumbum frustra conflavit conflator malitiae enim eorum non sunt consumptae
Jer 6:30argentum reprobum vocate eos quia Dominus proiecit illos
Translation Copyright Logo

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

Jeremiah Chapter 6 — Additional Translations: