Previous Chapter Full Page Full Page Next Chapter

Jeremiæ (Jeremiah) 48 :: Latin Vulgate (VUL)

Jer 48:1ad Moab haec dicit Dominus exercituum Deus Israhel vae super Nabo quoniam vastata est et confusa capta est Cariathaim confusa est fortis et tremuit
Jer 48:2non est ultra exultatio in Moab contra Esebon cogitaverunt malum venite et disperdamus eam de gente ergo silens conticesces sequeturque te gladius
Jer 48:3vox clamoris de Oronaim vastitas et contritio magna
Jer 48:4contrita est Moab adnuntiate clamorem parvulis eius
Jer 48:5per ascensum enim Luaith plorans ascendet in fletu quoniam in descensu Oronaim hostes ululatum contritionis audierunt
Jer 48:6fugite salvate animas vestras et eritis quasi myrice in deserto
Jer 48:7pro eo enim quod habuisti fiduciam in munitionibus tuis et in thesauris tuis tu quoque capieris et ibit Chamos in transmigrationem sacerdotes eius et principes eius simul
Jer 48:8et veniet praedo ad omnem urbem et urbs nulla salvabitur et peribit vallis et dissipabuntur campestria quoniam dixit Dominus
Jer 48:9date florem Moab quia floriens egredietur et civitates eius desertae erunt et inhabitabiles
Jer 48:10maledictus qui facit opus Domini fraudulenter et maledictus qui prohibet gladium suum a sanguine
Jer 48:11fertilis fuit Moab ab adulescentia sua et requievit in fecibus suis nec transfusus est de vase in vas et in transmigrationem non abiit idcirco permansit gustus eius in eo et odor eius non est inmutatus
Jer 48:12propterea ecce dies veniunt dicit Dominus et mittam ei ordinatores et stratores laguncularum et sternent eum et vasa eius exhaurient et lagoenas eorum conlident
Jer 48:13et confundetur Moab a Chamos sicut confusa est domus Israhel a Bethel in qua habebat fiduciam
Jer 48:14quomodo dicitis fortes sumus et viri robusti ad proeliandum
Jer 48:15vastata est Moab et civitates illius ascenderunt et electi iuvenes eius descenderunt in occisionem ait Rex Dominus exercituum nomen ei
Jer 48:16prope est interitus Moab ut veniat et malum eius velociter adcurret nimis
Jer 48:17consolamini eum omnes qui estis in circuitu eius et universi qui scitis nomen eius dicite quomodo confracta est virga fortis baculus gloriosus
Jer 48:18descende de gloria et sede in siti habitatio filiae Dibon quoniam vastator Moab ascendet ad te dissipabit munitiones tuas
Jer 48:19in via sta et prospice habitatio Aroer interroga fugientem et eum qui evasit dic quid accidit
Jer 48:20confusus est Moab quoniam victus est ululate et clamate adnuntiate in Arnon quoniam vastata est Moab
Jer 48:21et iudicium venit ad terram campestrem super Helon et super Iaesa et super Mefath
Jer 48:22et super Dibon et super Nabo et super domum Deblathaim
Jer 48:23et super Cariathaim et super Bethgamul et super Bethmaon
Jer 48:24et super Carioth et super Bosra et super omnes civitates terrae Moab quae longe et quae prope sunt
Jer 48:25abscisum est cornu Moab et brachium eius contritum est ait Dominus
Jer 48:26inebriate eum quoniam contra Dominum erectus est et adlidet manum Moab in vomitu suo et erit in derisum etiam ipse
Jer 48:27fuit enim in derisum tibi Israhel quasi inter fures repperisses eum propter verba ergo tua quae adversum illum locutus es captivus duceris
Jer 48:28relinquite civitates et habitate in petra habitatores Moab et estote quasi columba nidificans in summo ore foraminis
Jer 48:29audivimus superbiam Moab superbus est valde sublimitatem eius et arrogantiam et superbiam et altitudinem cordis illius
Jer 48:30ego scio ait Dominus iactantiam eius et quod non sit iuxta eam virtus eius nec iuxta quod poterat conata sit facere
Jer 48:31ideo super Moab heiulabo et ad Moab universam clamabo ad viros muri fictilis lamentantes
Jer 48:32de planctu Iazer plorabo tibi vinea Sobema propagines tuae transierunt mare usque ad mare Iazer pervenerunt super messem tuam et vindemiam tuam praedo inruit
Jer 48:33ablata est laetitia et exultatio de Carmelo et de terra Moab et vinum de torcularibus sustuli nequaquam calcator uvae solitum celeuma cantabit
Jer 48:34de clamore Esebon usque Eleale et Iaesa dederunt vocem suam a Segor usque ad Oronaim vitula conternante aquae quoque Namrim pessimae erunt
Jer 48:35et auferam de Moab ait Dominus offerentem in excelsis et sacrificantem diis eius
Jer 48:36propterea cor meum ad Moab quasi tibiae resonabit et cor meum ad viros muri fictilis dabit sonitum tibiarum quia plus fecit quam potuit idcirco perierunt
Jer 48:37omne enim caput calvitium et omnis barba rasa erit in cunctis manibus conligatio et super omne dorsum cilicium
Jer 48:38super omnia tecta Moab et in plateis eius omnis planctus quia contrivi Moab sicut vas inutile ait Dominus
Jer 48:39quomodo victa est et ululaverunt quomodo deiecit cervicem Moab et confusus est eritque Moab in derisum et in exemplum omnibus in circuitu suo
Jer 48:40haec dicit Dominus ecce quasi aquila evolabit et extendet alas suas ad Moab
Jer 48:41capta est Carioth et munitiones conprehensae sunt et erit cor fortium Moab in die illa sicut cor mulieris parturientis
Jer 48:42et cessabit Moab esse populus quoniam contra Dominum gloriatus est
Jer 48:43pavor et fovea et laqueus super te o habitator Moab ait Dominus
Jer 48:44qui fugit a facie pavoris cadet in foveam et qui conscenderit de fovea capietur laqueo adducam enim super Moab annum visitationis eorum dicit Dominus
Jer 48:45in umbra Esebon steterunt de laqueo fugientes quia ignis egressus est de Esebon et flamma de medio Seon et devorabit partem Moab et verticem filiorum tumultus
Jer 48:46vae tibi Moab peristi popule Chamos quia conprehensi sunt filii tui et filiae tuae in captivitatem
Jer 48:47et convertam captivitatem Moab in novissimis diebus ait Dominus hucusque iudicia Moab
Translation Copyright Logo

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

Jeremiah Chapter 48 — Additional Translations: