Previous Chapter Full Page Full Page Next Chapter

Jeremiæ (Jeremiah) 26 :: Latin Vulgate (VUL)

(cf. Jer 7:1–15 )
Jer 26:1in principio regis Ioachim filii Iosiae regis Iuda factum est verbum istud a Domino dicens
Jer 26:2haec dicit Dominus sta in atrio domus Domini et loqueris ad omnes civitates Iuda de quibus veniunt ut adorent in domo Domini universos sermones quos ego mandavi tibi ut loquaris ad eos noli subtrahere verbum
Jer 26:3si forte audiant et convertantur unusquisque a via sua mala et paeniteat me mali quod cogito facere eis propter malitias studiorum eorum
Jer 26:4et dices ad eos haec dicit Dominus si non audieritis me ut ambuletis in lege mea quam dedi vobis
Jer 26:5ut audiatis sermones servorum meorum prophetarum quos ego misi ad vos de nocte consurgens et dirigens et non audistis
Jer 26:6dabo domum istam sicut Silo et urbem hanc dabo in maledictionem cunctis gentibus terrae
Jer 26:7et audierunt sacerdotes et prophetae et omnis populus Hieremiam loquentem verba haec in domo Domini
Jer 26:8cumque conplesset Hieremias loquens omnia quae praeceperat ei Dominus ut loqueretur ad universum populum adprehenderunt eum sacerdotes et prophetae et omnis populus dicens morte morietur
Jer 26:9quare prophetavit in nomine Domini dicens sicut Silo erit domus haec et urbs ista desolabitur eo quod non sit habitator et congregatus est omnis populus adversum Hieremiam in domum Domini
Jer 26:10et audierunt principes Iuda verba haec et ascenderunt de domo regis in domum Domini et sederunt in introitu portae Domini novae
Jer 26:11et locuti sunt sacerdotes et prophetae ad principes et ad omnem populum dicentes iudicium mortis est viro huic quia prophetavit adversum civitatem istam sicut audistis auribus vestris
Jer 26:12et ait Hieremias ad omnes principes et ad universum populum dicens Dominus misit me ut prophetarem ad domum istam et ad civitatem hanc omnia verba quae audistis
Jer 26:13nunc ergo bonas facite vias vestras et studia vestra et audite vocem Domini Dei vestri et paenitebit Dominum mali quod locutus est adversum vos
Jer 26:14ego autem ecce in manibus vestris sum facite mihi ut bonum et rectum est in oculis vestris
Jer 26:15verumtamen scitote et cognoscite quod si occideritis me sanguinem innocentem traditis contra vosmet ipsos et contra civitatem istam et habitatores eius in veritate enim misit me Dominus ad vos ut loquerer in auribus vestris omnia verba haec
Jer 26:16et dixerunt principes et omnis populus ad sacerdotes et prophetas non est viro huic iudicium mortis quia in nomine Domini Dei nostri locutus est ad nos
Jer 26:17surrexerunt ergo viri de senioribus terrae et dixerunt ad omnem coetum populi loquentes
Jer 26:18Michas de Morasthim fuit propheta in diebus Ezechiae regis Iudae et ait ad omnem populum Iudae dicens haec dicit Dominus exercituum Sion quasi ager arabitur et Hierusalem in acervum lapidum erit et mons domus in excelsa silvarum
Jer 26:19numquid morte condemnavit eum Ezechias rex Iuda et omnis Iuda numquid non timuerunt Dominum et deprecati sunt faciem Domini et paenituit Dominum mali quod locutus erat adversum eos itaque nos facimus malum grande contra animas nostras
Jer 26:20fuit quoque vir prophetans in nomine Domini Urias filius Semei de Cariathiarim et prophetavit adversum civitatem istam et adversum terram hanc iuxta universa verba Hieremiae
Jer 26:21et audivit rex Ioachim et omnes potentes et principes eius verba haec et quaesivit rex interficere eum et audivit Urias et timuit fugitque et ingressus est Aegyptum
Jer 26:22et misit rex Ioachim viros in Aegyptum Elnathan filium Achobor et viros cum eo in Aegyptum
Jer 26:23et eduxerunt Uriam de Aegypto et adduxerunt eum ad regem Ioachim et percussit eum gladio et proiecit cadaver eius in sepulchris vulgi ignobilis
Jer 26:24igitur manus Ahicam filii Saphan fuit cum Hieremia ut non traderetur in manu populi et interficerent eum
Translation Copyright Logo

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

Jeremiah Chapter 26 — Additional Translations: