Previous Chapter Full Page Full Page Next Chapter

Judices (Judges) 9 :: Latin Vulgate (VUL)

Jdg 9:1abiit autem Abimelech filius Hierobbaal in Sychem ad fratres matris suae et locutus est ad eos et ad omnem cognationem domus patris matris suae dicens
Jdg 9:2loquimini ad omnes viros Sychem quid vobis est melius ut dominentur vestri septuaginta viri omnes filii Hierobbaal an ut dominetur vobis unus vir simulque considerate quia os vestrum et caro vestra sum
Jdg 9:3locutique sunt fratres matris eius de eo ad omnes viros Sychem universos sermones istos et inclinaverunt cor eorum post Abimelech dicentes frater noster est
Jdg 9:4dederuntque illi septuaginta pondo argenti de fano Baalbrith qui conduxit sibi ex eo viros inopes et vagos secutique sunt eum
Jdg 9:5et venit in domum patris sui Ephra et occidit fratres suos filios Hierobbaal septuaginta viros super lapidem unum remansitque Ioatham filius Hierobbaal minimus et absconditus est
Jdg 9:6congregati sunt autem omnes viri Sychem et universae familiae urbis Mello abieruntque et constituerunt regem Abimelech iuxta quercum quae stabat in Sychem
Jdg 9:7quod cum nuntiatum esset Ioatham ivit et stetit in vertice montis Garizim elevataque voce clamavit et dixit audite me viri Sychem ita audiat vos Deus
Jdg 9:8ierunt ligna ut unguerent super se regem dixeruntque olivae impera nobis
Jdg 9:9quae respondit numquid possum deserere pinguedinem meam qua et dii utuntur et homines et venire ut inter ligna promovear
Jdg 9:10dixeruntque ligna ad arborem ficum veni et super nos regnum accipe
Jdg 9:11quae respondit eis numquid possum deserere dulcedinem meam fructusque suavissimos et ire ut inter cetera ligna commovear
Jdg 9:12locuta sunt quoque ligna ad vitem veni et impera nobis
Jdg 9:13quae respondit numquid possum deserere vinum meum quod laetificat Deum et homines et inter ligna cetera commoveri
Jdg 9:14dixeruntque omnia ligna ad ramnum veni et impera super nos
Jdg 9:15quae respondit eis si vere me regem vobis constituitis venite et sub mea umbra requiescite sin autem non vultis egrediatur ignis de ramno et devoret cedros Libani
Jdg 9:16nunc igitur si recte et absque peccato constituistis super vos regem Abimelech et bene egistis cum Hierobbaal et cum domo eius et reddidistis vicem beneficiis eius qui pugnavit pro vobis
Jdg 9:17et animam suam dedit periculis ut erueret vos de manu Madian
Jdg 9:18qui nunc surrexistis contra domum patris mei et interfecistis filios eius septuaginta viros super unum lapidem et constituistis regem Abimelech filium ancillae eius super habitatores Sychem eo quod frater vester sit
Jdg 9:19si ergo recte et absque vitio egistis cum Hierobbaal et domo eius hodie laetamini in Abimelech et ille laetetur in vobis
Jdg 9:20sin autem perverse egrediatur ignis ex eo et consumat habitatores Sychem et oppidum Mello egrediaturque ignis de viris Sychem et de oppido Mello et devoret Abimelech
Jdg 9:21quae cum dixisset fugit et abiit in Bera habitavitque ibi metu Abimelech fratris sui
Jdg 9:22regnavit itaque Abimelech super Israhel tribus annis
Jdg 9:23misitque Deus spiritum pessimum inter Abimelech et habitatores Sychem qui coeperunt eum detestari
Jdg 9:24et scelus interfectionis septuaginta filiorum Hierobbaal et effusionem sanguinis eorum conferre in Abimelech fratrem suum et in ceteros Sycimarum principes qui eum adiuverant
Jdg 9:25posueruntque insidias adversum eum in montium summitate et dum illius praestolantur adventum exercebant latrocinia agentes praedas de praetereuntibus nuntiatumque est Abimelech
Jdg 9:26venit autem Gaal filius Obed cum fratribus suis et transivit in Sycimam ad cuius adventum erecti habitatores Sychem
Jdg 9:27egressi sunt in agros vastantes vineas uvasque calcantes et factis cantantium choris ingressi sunt fanum dei sui et inter epulas et pocula maledicebant Abimelech
Jdg 9:28clamante Gaal filio Obed quis est Abimelech et quae est Sychem ut serviamus ei numquid non est filius Hierobbaal et constituit principem Zebul servum suum super viros Emmor patris Sychem cur igitur servimus ei
Jdg 9:29utinam daret aliquis populum istum sub manu mea ut auferrem de medio Abimelech dictumque est Abimelech congrega exercitus multitudinem et veni
Jdg 9:30Zebul enim princeps civitatis auditis sermonibus Gaal filii Obed iratus est valde
Jdg 9:31et misit clam ad Abimelech nuntios dicens ecce Gaal filius Obed venit in Sycimam cum fratribus suis et obpugnat adversum te civitatem
Jdg 9:32surge itaque nocte cum populo qui tecum est et latita in agro
Jdg 9:33et primo mane oriente sole inrue super civitatem illo autem egrediente adversum te cum populo suo fac ei quod potueris
Jdg 9:34surrexit itaque Abimelech cum omni exercitu suo nocte et tetendit insidias iuxta Sycimam in quattuor locis
Jdg 9:35egressusque est Gaal filius Obed et stetit in introitu portae civitatis surrexit autem Abimelech et omnis exercitus cum eo de insidiarum loco
Jdg 9:36cumque vidisset populum Gaal dixit ad Zebul ecce de montibus multitudo descendit cui ille respondit umbras montium vides quasi hominum capita et hoc errore deciperis
Jdg 9:37rursumque Gaal ait ecce populus de umbilico terrae descendit et unus cuneus venit per viam quae respicit quercum
Jdg 9:38cui dixit Zebul ubi est nunc os tuum quo loquebaris quis est Abimelech ut serviamus ei nonne iste est populus quem despiciebas egredere et pugna contra eum
Jdg 9:39abiit ergo Gaal spectante Sycimarum populo et pugnavit contra Abimelech
Jdg 9:40qui persecutus est eum fugientem et in urbem conpulit cecideruntque ex parte eius plurimi usque ad portam civitatis
Jdg 9:41et Abimelech sedit in Ruma Zebul autem Gaal et socios eius expulit de urbe nec in ea passus est commorari
Jdg 9:42sequenti ergo die egressus est populus in campum quod cum nuntiatum esset Abimelech
Jdg 9:43tulit exercitum suum et divisit in tres turmas tendens insidias in agris vidensque quod egrederetur populus de civitate surrexit et inruit in eos
Jdg 9:44cum cuneo suo obpugnans et obsidens civitatem duae autem turmae palantes per campum adversarios sequebantur
Jdg 9:45porro Abimelech omni illo die obpugnabat urbem quam cepit interfectis habitatoribus eius ipsaque destructa ita ut sal in ea dispergeret
Jdg 9:46quod cum audissent qui habitabant in turre Sycimorum ingressi sunt fanum dei sui Berith ubi foedus cum eo pepigerant et ex eo locus nomen acceperat qui erat valde munitus
Jdg 9:47Abimelech quoque audiens viros turris Sycimorum pariter conglobatos
Jdg 9:48ascendit in montem Selmon cum omni populo suo et arrepta securi praecidit arboris ramum inpositumque ferens umero dixit ad socios quod me vidistis facere cito facite
Jdg 9:49igitur certatim ramos de arboribus praecidentes sequebantur ducem quos circumdantes praesidio succenderunt atque ita factum est ut fumo et igne mille hominum necarentur viri pariter ac mulieres habitatorum turris Sychem
Jdg 9:50Abimelech autem inde proficiscens venit ad oppidum Thebes quod circumdans obsidebat exercitu
Jdg 9:51erat autem turris excelsa in media civitate ad quam confugerant viri simul ac mulieres et omnes principes civitatis clausa firmissime ianua et super turris tectum stantes per propugnacula
Jdg 9:52accedensque Abimelech iuxta turrem pugnabat fortiter et adpropinquans ostio ignem subponere nitebatur
Jdg 9:53et ecce una mulier fragmen molae desuper iaciens inlisit capiti Abimelech et confregit cerebrum eius
Jdg 9:54qui vocavit cito armigerum suum et ait ad eum evagina gladium tuum et percute me ne forte dicatur quod a femina interfectus sim qui iussa perficiens interfecit eum
Jdg 9:55illoque mortuo omnes qui cum eo erant de Israhel reversi sunt in sedes suas
Jdg 9:56et reddidit Deus malum quod fecerat Abimelech contra patrem suum interfectis septuaginta fratribus suis
Jdg 9:57Sycimitis quoque quod operati erant retributum est et venit super eos maledictio Ioatham filii Hierobbaal
Translation Copyright Logo

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

Judges Chapter 9 — Additional Translations: