Previous Chapter Full Page Full Page Next Chapter

Judices (Judges) 13 :: Latin Vulgate (VUL)

(cf. Num 6:1–21 )
Jdg 13:1rursumque filii Israhel fecerunt malum in conspectu Domini qui tradidit eos in manus Philisthinorum quadraginta annis
Jdg 13:2erat autem vir quidam de Saraa et de stirpe Dan nomine Manue habens uxorem sterilem
Jdg 13:3cui apparuit angelus Domini et dixit ad eam sterilis es et absque liberis sed concipies et paries filium
Jdg 13:4cave ergo ne vinum bibas ac siceram ne inmundum quicquam comedas
Jdg 13:5quia concipies et paries filium cuius non tanget caput novacula erit enim nazareus Dei ab infantia sua et ex matris utero et ipse incipiet liberare Israhel de manu Philisthinorum
Jdg 13:6quae cum venisset ad maritum dixit ei vir Dei venit ad me habens vultum angelicum terribilis nimis quem cum interrogassem quis esset et unde venisset et quo nomine vocaretur noluit mihi dicere
Jdg 13:7sed hoc respondit ecce concipies et paries filium cave ne vinum bibas et siceram et ne aliquo vescaris inmundo erit enim puer nazareus Dei ab infantia sua et ex utero matris usque ad diem mortis suae
Jdg 13:8oravit itaque Manue Deum et ait obsecro Domine ut vir Dei quem misisti veniat iterum et doceat nos quid debeamus facere de puero qui nasciturus est
Jdg 13:9exaudivitque Dominus precantem Manue et apparuit rursum angelus Domini uxori eius sedenti in agro Manue autem maritus eius non erat cum ea quae cum vidisset angelum
Jdg 13:10festinavit et cucurrit ad virum suum nuntiavitque ei dicens ecce apparuit mihi vir quem ante videram
Jdg 13:11qui surrexit et secutus est uxorem suam veniensque ad virum dixit ei tu es qui locutus es mulieri et ille respondit ego sum
Jdg 13:12cui Manue quando inquit sermo tuus fuerit expletus quid vis ut faciat puer aut a quo se observare debebit
Jdg 13:13dixitque angelus Domini ad Manue ab omnibus quae locutus sum uxori tuae abstineat se
Jdg 13:14et quicquid ex vinea nascitur non comedat vinum et siceram non bibat nullo vescatur inmundo et quod ei praecepi impleat atque custodiat
Jdg 13:15dixitque Manue ad angelum Domini obsecro te ut adquiescas precibus meis et faciamus tibi hedum de capris
Jdg 13:16cui respondit angelus si me cogis non comedam panes tuos sin autem vis holocaustum facere offer illud Domino et nesciebat Manue quod angelus Dei esset
Jdg 13:17dixitque ad eum quod est tibi nomen ut si sermo tuus fuerit expletus honoremus te
Jdg 13:18cui ille respondit cur quaeris nomen meum quod est mirabile
Jdg 13:19tulit itaque Manue hedum de capris et libamenta et posuit super petram offerens Domino qui facit mirabilia ipse autem et uxor eius intuebantur
Jdg 13:20cumque ascenderet flamma altaris in caelum angelus Domini in flamma pariter ascendit quod cum vidisset Manue et uxor eius proni ceciderunt in terram
Jdg 13:21et ultra non eis apparuit angelus Domini statimque intellexit Manue angelum esse Domini
Jdg 13:22et dixit ad uxorem suam morte moriemur quia vidimus Deum
Jdg 13:23cui respondit mulier si Dominus nos vellet occidere de manibus nostris holocaustum et libamenta non suscepisset nec ostendisset nobis haec omnia neque ea quae sunt ventura dixisset
Jdg 13:24peperit itaque filium et vocavit nomen eius Samson crevitque puer et benedixit ei Dominus
Jdg 13:25coepitque spiritus Domini esse cum eo in castris Dan inter Saraa et Esthaol
Translation Copyright Logo

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

Judges Chapter 13 — Additional Translations: