Previous Chapter Full Page Full Page Next Chapter

Judices (Judges) 12 :: Latin Vulgate (VUL)

Jdg 12:1ecce autem in Ephraim orta seditio est nam transeuntes contra aquilonem dixerunt ad Iepthae quare vadens ad pugnam contra filios Ammon vocare nos noluisti ut pergeremus tecum igitur incendimus domum tuam
Jdg 12:2quibus ille respondit disceptatio erat mihi et populo meo contra filios Ammon vehemens vocavique vos ut mihi praeberetis auxilium et facere noluistis
Jdg 12:3quod cernens posui in manibus meis animam meam transivique ad filios Ammon et tradidit eos Dominus in manus meas quid commerui ut adversum me consurgatis in proelium
Jdg 12:4vocatis itaque ad se cunctis viris Galaad pugnabat contra Ephraim percusseruntque viri Galaad Ephraim quia dixerat fugitivus est Galaad de Ephraim et habitat in medio Ephraim et Manasse
Jdg 12:5occupaveruntque Galaaditae vada Iordanis per quae Ephraim reversurus erat cumque venisset ad ea de Ephraim numero fugiens atque dixisset obsecro ut me transire permittas dicebant ei Galaaditae numquid Ephrateus es quo dicente non sum
Jdg 12:6interrogabant eum dic ergo sebboleth quod interpretatur spica qui respondebat tebboleth eadem littera spicam exprimere non valens statimque adprehensum iugulabant in ipso Iordanis transitu et ceciderunt in illo tempore de Ephraim quadraginta duo milia
Jdg 12:7iudicavitque Iepthae Galaadites Israhel sex annis et mortuus est ac sepultus in civitate sua Galaad
Jdg 12:8post hunc iudicavit Israhel Abessan de Bethleem
Jdg 12:9qui habuit triginta filios et totidem filias quas emittens foras maritis dedit et eiusdem numeri filiis suis accepit uxores introducens in domum suam qui septem annis iudicavit Israhel
Jdg 12:10mortuusque est ac sepultus in Bethleem
Jdg 12:11cui successit Ahialon Zabulonites et iudicavit Israhelem decem annis
Jdg 12:12mortuusque est ac sepultus in Zabulon
Jdg 12:13post hunc iudicavit in Israhel Abdon filius Hellel Farathonites
Jdg 12:14qui habuit quadraginta filios et triginta ex eis nepotes ascendentes super septuaginta pullos asinarum et iudicavit in Israhel octo annis
Jdg 12:15mortuusque est ac sepultus in Farathon terrae Ephraim in monte Amalech
Translation Copyright Logo

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

Judges Chapter 12 — Additional Translations: