Previous Chapter Full Page Full Page Next Chapter

Iacobi (James) 5 :: Latin Vulgate (VUL)

Jas 5:1age nunc divites plorate ululantes in miseriis quae advenient vobis
Jas 5:2divitiae vestrae putrefactae sunt et vestimenta vestra a tineis comesta sunt
Jas 5:3aurum et argentum vestrum eruginavit et erugo eorum in testimonium vobis erit et manducabit carnes vestras sicut ignis thesaurizastis in novissimis diebus
Jas 5:4ecce merces operariorum qui messuerunt regiones vestras qui fraudatus est a vobis clamat et clamor ipsorum in aures Domini Sabaoth introiit
Jas 5:5epulati estis super terram et in luxuriis enutristis corda vestra in die occisionis
Jas 5:6addixistis occidistis iustum non resistit vobis
Jas 5:7patientes igitur estote fratres usque ad adventum Domini ecce agricola expectat pretiosum fructum terrae patienter ferens donec accipiat temporivum et serotinum
Jas 5:8patientes estote et vos confirmate corda vestra quoniam adventus Domini adpropinquavit
Jas 5:9nolite ingemescere fratres in alterutrum ut non iudicemini ecce iudex ante ianuam adsistit
Jas 5:10exemplum accipite fratres laboris et patientiae prophetas qui locuti sunt in nomine Domini
Jas 5:11ecce beatificamus qui sustinuerunt sufferentiam Iob audistis et finem Domini vidistis quoniam misericors est Dominus et miserator
Jas 5:12ante omnia autem fratres mei nolite iurare neque per caelum neque per terram neque aliud quodcumque iuramentum sit autem vestrum est est non non uti non sub iudicio decidatis
Jas 5:13tristatur aliquis vestrum oret aequo animo est psallat
Jas 5:14infirmatur quis in vobis inducat presbyteros ecclesiae et orent super eum unguentes eum oleo in nomine Domini
Jas 5:15et oratio fidei salvabit infirmum et adlevabit eum Dominus et si in peccatis sit dimittentur ei
Jas 5:16confitemini ergo alterutrum peccata vestra et orate pro invicem ut salvemini multum enim valet deprecatio iusti adsidua
Jas 5:17Helias homo erat similis nobis passibilis et oratione oravit ut non plueret super terram et non pluit annos tres et menses sex
Jas 5:18et rursum oravit et caelum dedit pluviam et terra dedit fructum suum
Jas 5:19fratres mei si quis ex vobis erraverit a veritate et converterit quis eum
Jas 5:20scire debet quoniam qui converti fecerit peccatorem ab errore viae suae salvabit animam eius a morte et operit multitudinem peccatorum
Translation Copyright Logo

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

James Chapter 5 — Additional Translations: