Previous Chapter Full Page Full Page Next Chapter

Iacobi (James) 3 :: Latin Vulgate (VUL)

Jas 3:1nolite plures magistri fieri fratres mei scientes quoniam maius iudicium sumitis
Jas 3:2in multis enim offendimus omnes si quis in verbo non offendit hic perfectus est vir potens etiam freno circumducere totum corpus
Jas 3:3si autem equorum frenos in ora mittimus ad consentiendum nobis et omne corpus illorum circumferimus
Jas 3:4ecce et naves cum magnae sint et a ventis validis minentur circumferuntur a modico gubernaculo ubi impetus dirigentis voluerit
Jas 3:5ita et lingua modicum quidem membrum est et magna exultat ecce quantus ignis quam magnam silvam incendit
Jas 3:6et lingua ignis est universitas iniquitatis lingua constituitur in membris nostris quae maculat totum corpus et inflammat rotam nativitatis nostrae inflammata a gehenna
Jas 3:7omnis enim natura bestiarum et volucrum et serpentium etiam ceterorum domantur et domita sunt a natura humana
Jas 3:8linguam autem nullus hominum domare potest inquietum malum plena veneno mortifero
Jas 3:9in ipsa benedicimus Dominum et Patrem et in ipsa maledicimus homines qui ad similitudinem Dei facti sunt
Jas 3:10ex ipso ore procedit benedictio et maledictio non oportet fratres mei haec ita fieri
Jas 3:11numquid fons de eodem foramine emanat dulcem et amaram aquam
Jas 3:12numquid potest fratres mei ficus olivas facere aut vitis ficus sic neque salsa dulcem potest facere aquam
Jas 3:13quis sapiens et disciplinatus inter vos ostendat ex bona conversatione operationem suam in mansuetudine sapientiae
Jas 3:14quod si zelum amarum habetis et contentiones in cordibus vestris nolite gloriari et mendaces esse adversus veritatem
Jas 3:15non est ista sapientia desursum descendens sed terrena animalis diabolica
Jas 3:16ubi enim zelus et contentio ibi inconstantia et omne opus pravum
Jas 3:17quae autem desursum est sapientia primum quidem pudica est deinde pacifica modesta suadibilis plena misericordia et fructibus bonis non iudicans sine simulatione
Jas 3:18fructus autem iustitiae in pace seminatur facientibus pacem
Translation Copyright Logo

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

James Chapter 3 — Additional Translations: