Previous Chapter Full Page Full Page Next Chapter

Isaiæ (Isaiah) 9 :: Latin Vulgate (VUL)

Isa 9:1primo tempore adleviata est terra Zabulon et terra Nepthalim et novissimo adgravata est via maris trans Iordanem Galileae gentium
Isa 9:2populus qui ambulabat in tenebris vidit lucem magnam habitantibus in regione umbrae mortis lux orta est eis
Isa 9:3multiplicasti gentem non magnificasti laetitiam laetabuntur coram te sicut laetantur in messe sicut exultant quando dividunt spolia
Isa 9:4iugum enim oneris eius et virgam umeri eius et sceptrum exactoris eius superasti sicut in die Madian
Isa 9:5quia omnis violenta praedatio cum tumultu et vestimentum mixtum sanguine erit in conbustionem et cibus ignis
Isa 9:6parvulus enim natus est nobis filius datus est nobis et factus est principatus super umerum eius et vocabitur nomen eius Admirabilis consiliarius Deus fortis Pater futuri saeculi Princeps pacis
Isa 9:7multiplicabitur eius imperium et pacis non erit finis super solium David et super regnum eius ut confirmet illud et corroboret in iudicio et iustitia amodo et usque in sempiternum zelus Domini exercituum faciet hoc
Isa 9:8verbum misit Dominus in Iacob et cecidit in Israhel
Isa 9:9et sciet populus omnis Ephraim et habitantes Samariam in superbia et magnitudine cordis dicentes
Isa 9:10lateres ceciderunt sed quadris lapidibus aedificabimus sycomoros succiderunt sed cedros inmutabimus
Isa 9:11et elevabit Dominus hostes Rasin super eum et inimicos eius in tumultum vertet
Isa 9:12Syriam ab oriente et Philisthim ab occidente et devorabunt Israhel toto ore in omnibus his non est aversus furor eius sed adhuc manus eius extenta
Isa 9:13et populus non est reversus ad percutientem se et Dominum exercituum non inquisierunt
Isa 9:14et disperdet Dominus ab Israhel caput et caudam incurvantem et refrenantem die una
Isa 9:15longevus et honorabilis ipse est caput et propheta docens mendacium ipse cauda est
Isa 9:16et erunt qui beatificant populum istum seducentes et qui beatificantur praecipitati
Isa 9:17propter hoc super adulescentulis eius non laetabitur Dominus et pupillorum eius et viduarum non miserebitur quia omnis hypocrita est et nequam et universum os locutum est stultitiam in omnibus his non est aversus furor eius sed adhuc manus eius extenta
Isa 9:18succensa est enim quasi ignis impietas veprem et spinam vorabit et succendetur in densitate saltus et convolvetur superbia fumi
Isa 9:19in ira Domini exercituum conturbata est terra et erit populus quasi esca ignis vir fratri suo non parcet
Isa 9:20et declinabit ad dexteram et esuriet et comedet ad sinistram et non saturabitur unusquisque carnem brachii sui vorabit Manasses Ephraim et Ephraim Manassen simul ipsi contra Iudam
Isa 9:21in omnibus his non est aversus furor eius sed adhuc manus eius extenta
Translation Copyright Logo

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

Isaiah Chapter 9 — Additional Translations: