Previous Chapter Full Page Full Page Next Chapter

Isaiæ (Isaiah) 7 :: Latin Vulgate (VUL)

Isa 7:1et factum est in diebus Ahaz filii Ioatham filii Oziae regis Iuda ascendit Rasin rex Syriae et Phacee filius Romeliae rex Israhel in Hierusalem ad proeliandum contra eam et non potuerunt debellare eam
Isa 7:2et nuntiaverunt domui David dicentes requievit Syria super Ephraim et commotum est cor eius et cor populi eius sicut moventur ligna silvarum a facie venti
Isa 7:3et dixit Dominus ad Isaiam egredere in occursum Ahaz tu et qui derelictus est Iasub filius tuus ad extremum aquaeductus piscinae superioris in via agri Fullonis
Isa 7:4et dices ad eum vide ut sileas noli timere et cor tuum ne formidet a duobus caudis titionum fumigantium istorum in ira furoris Rasin et Syriae et filii Romeliae
Isa 7:5eo quod consilium inierit contra te Syria malum Ephraim et filius Romeliae dicentes
Isa 7:6ascendamus ad Iudam et suscitemus eum et avellamus eum ad nos et ponamus regem in medio eius filium Tabeel
Isa 7:7haec dicit Dominus Deus non stabit et non erit istud
Isa 7:8sed caput Syriae Damascus et caput Damasci Rasin et adhuc sexaginta et quinque anni et desinet Ephraim esse populus
Isa 7:9et caput Ephraim Samaria et caput Samariae filius Romeliae si non credideritis non permanebitis
Isa 7:10et adiecit Dominus loqui ad Ahaz dicens
Isa 7:11pete tibi signum a Domino Deo tuo in profundum inferni sive in excelsum supra
Isa 7:12et dixit Ahaz non petam et non temptabo Dominum
Isa 7:13et dixit audite ergo domus David numquid parum vobis est molestos esse hominibus quia molesti estis et Deo meo
Isa 7:14propter hoc dabit Dominus ipse vobis signum ecce virgo concipiet et pariet filium et vocabitis nomen eius Emmanuhel
Isa 7:15butyrum et mel comedet ut sciat reprobare malum et eligere bonum
Isa 7:16quia antequam sciat puer reprobare malum et eligere bonum derelinquetur terra quam tu detestaris a facie duum regum suorum
Isa 7:17adducet Dominus super te et super populum tuum et super domum patris tui dies qui non venerunt a diebus separationis Ephraim a Iuda cum rege Assyriorum
Isa 7:18et erit in die illa sibilabit Dominus muscae quae est in extremo fluminum Aegypti et api quae est in terra Assur
Isa 7:19et venient et requiescent omnes in torrentibus vallium et cavernis petrarum et in omnibus frutectis et in universis foraminibus
Isa 7:20in die illa radet Dominus in novacula conducta in his qui trans Flumen sunt in rege Assyriorum caput et pilos pedum et barbam universam
Isa 7:21et erit in die illa nutriet homo vaccam boum et duas oves
Isa 7:22et prae ubertate lactis comedet butyrum butyrum enim et mel manducabit omnis qui relictus fuerit in medio terrae
Isa 7:23et erit in die illa omnis locus ubi fuerint mille vites mille argenteis et in spinas et in vepres erunt
Isa 7:24cum sagittis et arcu ingredientur illuc vepres enim et spinae erunt in universa terra
Isa 7:25et omnes montes qui in sarculo sarientur non veniet illuc terror spinarum et veprium et erit in pascua bovis et in conculcationem pecoris
Translation Copyright Logo

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

Isaiah Chapter 7 — Additional Translations: