Previous Chapter Full Page Full Page Next Chapter

Isaiæ (Isaiah) 43 :: Latin Vulgate (VUL)

Isa 43:1et nunc haec dicit Dominus creans te Iacob et formans te Israhel noli timere quia redemi te et vocavi nomine tuo meus es tu
Isa 43:2cum transieris per aquas tecum ero et flumina non operient te cum ambulaveris in igne non conbureris et flamma non ardebit in te
Isa 43:3quia ego Dominus Deus tuus Sanctus Israhel salvator tuus dedi propitiationem tuam Aegyptum Aethiopiam et Saba pro te
Isa 43:4ex quo honorabilis factus es in oculis meis et gloriosus ego dilexi te et dabo homines pro te et populos pro anima tua
Isa 43:5noli timere quoniam tecum ego sum ab oriente adducam semen tuum et ab occidente congregabo te
Isa 43:6dicam aquiloni da et austro noli prohibere adfer filios meos de longinquo et filias meas ab extremis terrae
Isa 43:7et omnem qui invocat nomen meum in gloriam meam creavi eum et formavi eum et feci eum
Isa 43:8educ foras populum caecum et oculos habentem surdum et aures ei sunt
Isa 43:9omnes gentes congregatae sunt simul et collectae sunt tribus quis in vobis adnuntiet istud et quae prima sunt audire nos faciat dent testes eorum et iustificentur et audiant et dicant vere
Isa 43:10vos testes mei dicit Dominus et servus meus quem elegi ut sciatis et credatis mihi et intellegatis quia ego ipse sum ante me non est formatus deus et post me non erit
Isa 43:11ego sum ego sum Dominus et non est absque me salvator
Isa 43:12ego adnuntiavi et salvavi auditum feci et non fuit in vobis alienus vos testes mei dicit Dominus et ego Deus
Isa 43:13et ab initio ego ipse et non est qui de manu mea eruat operabor et quis avertet illud
Isa 43:14haec dicit Dominus redemptor vester Sanctus Israhel propter vos emisi Babylonem et detraxi vectes universos et Chaldeos in navibus suis gloriantes
Isa 43:15ego Dominus Sanctus vester creans Israhel Rex vester
Isa 43:16haec dicit Dominus qui dedit in mari viam et in aquis torrentibus semitam
Isa 43:17qui eduxit quadrigam et equum agmen et robustum simul obdormierunt nec resurgent contriti sunt quasi linum et extincti sunt
Isa 43:18ne memineritis priorum et antiqua ne intueamini
Isa 43:19ecce ego facio nova et nunc orientur utique cognoscetis ea ponam in deserto viam et in invio flumina
Isa 43:20glorificabit me bestia agri dracones et strutiones quia dedi in deserto aquas flumina in invio ut darem potum populo meo electo meo
Isa 43:21populum istum formavi mihi laudem meam narrabit
Isa 43:22non me invocasti Iacob nec laborasti in me Israhel
Isa 43:23non obtulisti mihi arietem holocausti tui et victimis tuis non glorificasti me non te servire feci in oblatione nec laborem tibi praebui in ture
Isa 43:24non emisti mihi argento calamum et adipe victimarum tuarum non inebriasti me verumtamen servire me fecisti in peccatis tuis praebuisti mihi laborem in iniquitatibus tuis
Isa 43:25ego sum ego sum ipse qui deleo iniquitates tuas propter me et peccatorum tuorum non recordabor
Isa 43:26reduc me in memoriam et iudicemur simul narra si quid habes ut iustificeris
Isa 43:27pater tuus primus peccavit et interpretes tui praevaricati sunt in me
Isa 43:28et contaminavi principes sanctos dedi ad internicionem Iacob et Israhel in blasphemiam
Translation Copyright Logo

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

Isaiah Chapter 43 — Additional Translations: