Previous Chapter Full Page Full Page Next Chapter

Isaiæ (Isaiah) 42 :: Latin Vulgate (VUL)

Isa 42:1ecce servus meus suscipiam eum electus meus conplacuit sibi in illo anima mea dedi spiritum meum super eum iudicium gentibus proferet
Isa 42:2non clamabit neque accipiet personam nec audietur foris vox eius
Isa 42:3calamum quassatum non conteret et linum fumigans non extinguet in veritate educet iudicium
Isa 42:4non erit tristis neque turbulentus donec ponat in terra iudicium et legem eius insulae expectabunt
Isa 42:5haec dicit Dominus Deus creans caelos et extendens eos firmans terram et quae germinant ex ea dans flatum populo qui est super eam et spiritum calcantibus eam
Isa 42:6ego Dominus vocavi te in iustitia et adprehendi manum tuam et servavi et dedi te in foedus populi in lucem gentium
Isa 42:7ut aperires oculos caecorum et educeres de conclusione vinctum de domo carceris sedentes in tenebris
Isa 42:8ego Dominus hoc est nomen meum gloriam meam alteri non dabo et laudem meam sculptilibus
Isa 42:9quae prima fuerant ecce venerunt nova quoque ego adnuntio antequam oriantur audita vobis faciam
Isa 42:10cantate Domino canticum novum laus eius ab extremis terrae qui descenditis in mare et plenitudo eius insulae et habitatores earum
Isa 42:11sublevetur desertum et civitates eius in domibus habitabit Cedar laudate habitatores Petrae de vertice montium clamabunt
Isa 42:12ponent Domino gloriam et laudem eius in insulis nuntiabunt
Isa 42:13Dominus sicut fortis egredietur sicut vir proeliator suscitabit zelum vociferabitur et clamabit super inimicos suos confortabitur
Isa 42:14tacui semper silui patiens fui sicut pariens loquar dissipabo et absorbebo simul
Isa 42:15desertos faciam montes et colles et omne gramen eorum exsiccabo et ponam flumina in insulas et stagna arefaciam
Isa 42:16et ducam caecos in via quam nesciunt in semitis quas ignoraverunt ambulare eos faciam ponam tenebras coram eis in lucem et prava in recta haec verba feci eis et non dereliqui eos
Isa 42:17conversi sunt retrorsum confundantur confusione qui confidunt in sculptili qui dicunt conflatili vos dii nostri
Isa 42:18surdi audite et caeci intuemini ad videndum
Isa 42:19quis caecus nisi servus meus et surdus nisi ad quem nuntios meos misi quis caecus nisi qui venundatus est quis caecus nisi servus Domini
Isa 42:20qui vides multa nonne custodies qui apertas habes aures nonne audies
Isa 42:21et Dominus voluit ut sanctificaret eum et magnificaret legem et extolleret
Isa 42:22ipse autem populus direptus et vastatus laqueus iuvenum omnes et in domibus carcerum absconditi sunt facti sunt in rapinam nec est qui eruat in direptionem et non est qui dicat redde
Isa 42:23quis est in vobis qui audiat hoc adtendat et auscultet futura
Isa 42:24quis dedit in direptionem Iacob et Israhel vastantibus nonne Dominus ipse cui peccavimus et noluerunt in viis eius ambulare et non audierunt legem eius
Isa 42:25et effudit super eum indignationem furoris sui et forte bellum et conbusit eum in circuitu et non cognovit et succendit eum et non intellexit
Translation Copyright Logo

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

Isaiah Chapter 42 — Additional Translations: