Previous Chapter Full Page Full Page Next Chapter

Isaiæ (Isaiah) 38 :: Latin Vulgate (VUL)

Isa 38:1in diebus illis aegrotavit Ezechias usque ad mortem et introivit ad eum Isaias filius Amos propheta et dixit ei haec dicit Dominus dispone domui tuae quia morieris tu et non vives
Isa 38:2et convertit Ezechias faciem suam ad parietem et oravit ad Dominum
Isa 38:3et dixit obsecro Domine memento quaeso quomodo ambulaverim coram te in veritate et in corde perfecto et quod bonum est in oculis tuis fecerim et flevit Ezechias fletu magno
Isa 38:4et factum est verbum Domini ad Isaiam dicens
Isa 38:5vade et dic Ezechiae haec dicit Dominus Deus David patris tui audivi orationem tuam vidi lacrimam tuam ecce ego adiciam super dies tuos quindecim annos
Isa 38:6et de manu regis Assyriorum eruam te et civitatem istam et protegam eam
Isa 38:7hoc autem tibi erit signum a Domino quia faciet Dominus verbum hoc quod locutus est
Isa 38:8ecce ego reverti faciam umbram linearum per quas descenderat in horologio Ahaz in sole retrorsum decem lineis et reversus est sol decem lineis per gradus quos descenderat
Isa 38:9scriptura Ezechiae regis Iuda cum aegrotasset et convaluisset de infirmitate sua
Isa 38:10ego dixi in dimidio dierum meorum vadam ad portas inferi quaesivi residuum annorum meorum
Isa 38:11dixi non videbo Dominum Dominum in terra viventium non aspiciam hominem ultra et habitatorem quievit
Isa 38:12generatio mea ablata est et convoluta est a me quasi tabernaculum pastorum praecisa est velut a texente vita mea dum adhuc ordirer succidit me de mane usque ad vesperam finies me
Isa 38:13sperabam usque ad mane quasi leo sic contrivit omnia ossa mea de mane usque ad vesperam finies me
Isa 38:14sicut pullus hirundinis sic clamabo meditabor ut columba adtenuati sunt oculi mei suspicientes in excelsum Domine vim patior sponde pro me
Isa 38:15quid dicam aut quid respondebit mihi cum ipse fecerit recogitabo omnes annos meos in amaritudine animae meae
Isa 38:16Domine sic vivitur et in talibus vita spiritus mei corripies me et vivificabis me
Isa 38:17ecce in pace amaritudo mea amarissima tu autem eruisti animam meam ut non periret proiecisti post tergum tuum omnia peccata mea
Isa 38:18quia non infernus confitebitur tibi neque mors laudabit te non expectabunt qui descendunt in lacum veritatem tuam
Isa 38:19vivens vivens ipse confitebitur tibi sicut et ego hodie pater filiis notam faciet veritatem tuam
Isa 38:20Domine salvum me fac et psalmos nostros cantabimus cunctis diebus vitae nostrae in domo Domini
Isa 38:21et iussit Isaias ut tollerent massam de ficis et cataplasmarent super vulnus et sanaretur
Isa 38:22et dixit Ezechias quod erit signum quia ascendam in domo Domini
Translation Copyright Logo

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

Isaiah Chapter 38 — Additional Translations: