Previous Chapter Full Page Full Page Next Chapter

Isaiæ (Isaiah) 32 :: Latin Vulgate (VUL)

Isa 32:1ecce in iustitia regnabit rex et principes in iudicio praeerunt
Isa 32:2et erit vir sicut qui absconditur a vento et celat se a tempestate sicut rivi aquarum in siti et umbra petrae prominentis in terra deserta
Isa 32:3non caligabunt oculi videntium et aures audientium diligenter auscultabunt
Isa 32:4et cor stultorum intelleget scientiam et lingua balborum velociter loquetur et plane
Isa 32:5non vocabitur ultra is qui insipiens est princeps neque fraudulentus appellabitur maior
Isa 32:6stultus enim fatua loquetur et cor eius faciet iniquitatem ut perficiat simulationem et loquatur ad Dominum fraudulenter et vacuefaciat animam esurientis et potum sitienti auferat
Isa 32:7fraudulenti vasa pessima sunt ipse enim cogitationes concinnavit ad perdendos mites in sermone mendacii cum loqueretur pauper iudicium
Isa 32:8princeps vero ea quae digna sunt principe cogitavit et ipse super duces stabit
Isa 32:9mulieres opulentae surgite et audite vocem meam filiae confidentes percipite auribus eloquium meum
Isa 32:10post dies et annum et vos conturbabimini confidentes consummata est enim vindemia collectio ultra non veniet
Isa 32:11obstupescite opulentae conturbamini confidentes exuite vos et confundimini accingite lumbos vestros
Isa 32:12super ubera plangite super regione desiderabili super vinea fertili
Isa 32:13super humum populi mei spina et vepres ascendent quanto magis super omnes domos gaudii civitatis exultantis
Isa 32:14domus enim dimissa est multitudo urbis relicta est tenebrae et palpatio factae sunt super speluncas usque in aeternum gaudium onagrorum pascua gregum
Isa 32:15donec effundatur super nos spiritus de excelso et erit desertum in Chermel et Chermel in saltum reputabitur
Isa 32:16et habitabit in solitudine iudicium et iustitia in Chermel sedebit
Isa 32:17et erit opus iustitiae pax et cultus iustitiae silentium et securitas usque in sempiternum
Isa 32:18et sedebit populus meus in pulchritudine pacis et in tabernaculis fiduciae et in requie opulenta
Isa 32:19grando autem in descensione saltus et humilitate humiliabitur civitas
Isa 32:20beati qui seminatis super omnes aquas inmittentes pedem bovis et asini
Translation Copyright Logo

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

Isaiah Chapter 32 — Additional Translations: