Previous Chapter Full Page Full Page Next Chapter

Isaiæ (Isaiah) 3 :: Latin Vulgate (VUL)

Isa 3:1ecce enim Dominator Deus exercituum auferet ab Hierusalem et ab Iuda validum et fortem omne robur panis et omne robur aquae
Isa 3:2fortem et virum bellatorem iudicem et prophetam et ariolum et senem
Isa 3:3principem super quinquaginta et honorabilem vultu et consiliarium sapientem de architectis et prudentem eloquii mystici
Isa 3:4et dabo pueros principes eorum et effeminati dominabuntur eis
Isa 3:5et inruet populus vir ad virum unusquisque ad proximum suum tumultuabitur puer contra senem et ignobilis contra nobilem
Isa 3:6adprehendet enim vir fratrem suum domesticum patris sui vestimentum tibi est princeps esto noster ruina autem haec sub manu tua
Isa 3:7respondebit in die illa dicens non sum medicus et in domo mea non est panis neque vestimentum nolite constituere me principem populi
Isa 3:8ruit enim Hierusalem et Iudas concidit quia lingua eorum et adinventiones eorum contra Dominum ut provocarent oculos maiestatis eius
Isa 3:9agnitio vultus eorum respondit eis et peccatum suum quasi Sodomae praedicaverunt nec absconderunt vae animae eorum quoniam reddita sunt eis mala
Isa 3:10dicite iusto quoniam bene quoniam fructum adinventionum suarum comedet
Isa 3:11vae impio in malum retributio enim manuum eius fiet ei
Isa 3:12populum meum exactores sui spoliaverunt et mulieres dominatae sunt eius popule meus qui beatum te dicunt ipsi te decipiunt et viam gressuum tuorum dissipant
Isa 3:13stat ad iudicandum Dominus et stat ad iudicandos populos
Isa 3:14Dominus ad iudicium veniet cum senibus populi sui et principibus eius vos enim depasti estis vineam meam et rapina pauperis in domo vestra
Isa 3:15quare adteritis populum meum et facies pauperum commolitis dicit Dominus Deus exercituum
Isa 3:16et dixit Dominus pro eo quod elevatae sunt filiae Sion et ambulaverunt extento collo et nutibus oculorum ibant et plaudebant ambulabant et in pedibus suis conposito gradu incedebant
Isa 3:17decalvabit Dominus verticem filiarum Sion et Dominus crinem earum nudabit
Isa 3:18in die illa auferet Dominus ornatum calciamentorum et lunulas
Isa 3:19et torques et monilia et armillas et mitras
Isa 3:20discriminalia et periscelidas et murenulas et olfactoriola et inaures
Isa 3:21et anulos et gemmas in fronte pendentes
Isa 3:22et mutatoria et pallia et linteamina et acus
Isa 3:23et specula et sindones et vittas et theristra
Isa 3:24et erit pro suavi odore fetor et pro zona funiculus et pro crispanti crine calvitium et pro fascia pectorali cilicium
Isa 3:25pulcherrimi quoque viri tui gladio cadent et fortes tui in proelio
Isa 3:26et maerebunt atque lugebunt portae eius et desolata in terra sedebit
Translation Copyright Logo

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

Isaiah Chapter 3 — Additional Translations: