Previous Chapter Full Page Full Page Next Chapter

Isaiæ (Isaiah) 21 :: Latin Vulgate (VUL)

Isa 21:1onus deserti maris sicut turbines ab africo veniunt de deserto venit de terra horribili
Isa 21:2visio dura nuntiata est mihi qui incredulus est infideliter agit et qui depopulator est vastat ascende Aelam obside Mede omnem gemitum eius cessare feci
Isa 21:3propterea repleti sunt lumbi mei dolore angustia possedit me sicut angustia parientis corrui cum audirem conturbatus sum cum viderem
Isa 21:4emarcuit cor meum tenebrae stupefecerunt me Babylon dilecta mea posita est mihi in miraculum
Isa 21:5pone mensam contemplare in specula comedentes bibentes surgite principes arripite clypeum
Isa 21:6haec enim dixit mihi Dominus vade et pone speculatorem et quodcumque viderit adnuntiet
Isa 21:7et vidit currum duorum equitum ascensorem asini et ascensorem cameli et contemplatus est diligenter multo intuitu
Isa 21:8et clamavit leo super specula Domini ego sum stans iugiter per diem et super custodiam meam ego sum stans totis noctibus
Isa 21:9ecce iste venit ascensor vir bigae equitum et respondit et dixit cecidit cecidit Babylon et omnia sculptilia deorum eius contrita sunt in terram
Isa 21:10tritura mea et fili areae meae quae audivi a Domino exercituum Deo Israhel adnuntiavi vobis
Isa 21:11onus Duma ad me clamat ex Seir custos quid de nocte custos quid de nocte
Isa 21:12dixit custos venit mane et nox si quaeritis quaerite convertimini venite
Isa 21:13onus in Arabia in saltu ad vesperam dormietis in semitis Dodanim
Isa 21:14occurrentes sitienti ferte aquam qui habitatis terram austri cum panibus occurrite fugienti
Isa 21:15a facie enim gladiorum fugerunt a facie gladii inminentis a facie arcus extenti a facie gravis proelii
Isa 21:16quoniam haec dicit Dominus ad me adhuc in uno anno quasi in anno mercennarii et auferetur omnis gloria Cedar
Isa 21:17et reliquiae numeri sagittariorum fortium de filiis Cedar inminuentur Dominus enim Deus Israhel locutus est
Translation Copyright Logo

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

Isaiah Chapter 21 — Additional Translations: