Previous Chapter Full Page Full Page Next Chapter

Isaiæ (Isaiah) 15 :: Latin Vulgate (VUL)

Isa 15:1onus Moab quia nocte vastata est Ar Moab conticuit quia nocte vastatus est murus Moab conticuit
Isa 15:2ascendit domus et Dibon ad excelsa in planctum super Nabo et super Medaba Moab ululabit in cunctis capitibus eius calvitium omnis barba radetur
Isa 15:3in triviis eius accincti sunt sacco super tecta eius et in plateis eius omnis ululat descendit in fletum
Isa 15:4clamavit Esebon et Eleale usque Iasa audita est vox eorum super hoc expediti Moab ululabunt anima eius ululabit sibi
Isa 15:5cor meum ad Moab clamabit vectes eius usque ad Segor vitulam conternantem per ascensum enim Luith flens ascendet et in via Oronaim clamorem contritionis levabunt
Isa 15:6aquae enim Nemrim desertae erunt quia aruit herba defecit germen viror omnis interiit
Isa 15:7secundum magnitudinem operis et visitatio eorum ad torrentem salicum ducent eos
Isa 15:8quoniam circumiit clamor terminum Moab usque ad Gallim ululatus eius et usque ad puteum Helim clamor eius
Isa 15:9quia aquae Dibon repletae sunt sanguine ponam enim super Dibon additamenta his qui fugerint de Moab leonem et reliquiis terrae
Translation Copyright Logo

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.