Previous Chapter Full Page Full Page Next Chapter

Isaiæ (Isaiah) 13 :: Latin Vulgate (VUL)

Isa 13:1onus Babylonis quod vidit Isaias filius Amos
Isa 13:2super montem caligosum levate signum exaltate vocem levate manum et ingrediantur portas duces
Isa 13:3ego mandavi sanctificatis meis et vocavi fortes meos in ira mea exultantes in gloria mea
Isa 13:4vox multitudinis in montibus quasi populorum frequentium vox sonitus regum gentium congregatarum Dominus exercituum praecepit militiae belli
Isa 13:5venientibus de terra procul a summitate caeli Dominus et vasa furoris eius ut disperdat omnem terram
Isa 13:6ululate quia prope est dies Domini quasi vastitas a Domino veniet
Isa 13:7propter hoc omnes manus dissolventur et omne cor hominis tabescet
Isa 13:8et conteretur tortiones et dolores tenebunt quasi parturiens dolebunt unusquisque ad proximum suum stupebit facies conbustae vultus eorum
Isa 13:9ecce dies Domini venit crudelis et indignationis plenus et irae furorisque ad ponendam terram in solitudine et peccatores eius conterendos de ea
Isa 13:10quoniam stellae caeli et splendor earum non expandent lumen suum obtenebratus est sol in ortu suo et luna non splendebit in lumine suo
Isa 13:11et visitabo super orbis mala et contra impios iniquitatem eorum et quiescere faciam superbiam infidelium et arrogantiam fortium humiliabo
Isa 13:12pretiosior erit vir auro et homo mundo obrizo
Isa 13:13super hoc caelum turbabo et movebitur terra de loco suo propter indignationem Domini exercituum et propter diem irae furoris eius
Isa 13:14et erit quasi dammula fugiens et quasi ovis et non erit qui congreget unusquisque ad populum suum convertetur et singuli ad terram suam fugient
Isa 13:15omnis qui inventus fuerit occidetur et omnis qui supervenerit cadet in gladio
Isa 13:16infantes eorum adlident in oculis eorum diripientur domus eorum et uxores eorum violabuntur
Isa 13:17ecce ego suscitabo super eos Medos qui argentum non quaerant nec aurum velint
Isa 13:18sed sagittis parvulos interficiant et lactantibus uteri non misereantur et super filios non parcat oculus eorum
Isa 13:19et erit Babylon illa gloriosa in regnis inclita in superbia Chaldeorum sicut subvertit Deus Sodomam et Gomorram
Isa 13:20non habitabitur usque in finem et non fundabitur usque ad generationem et generationem nec ponet ibi tentoria Arabs nec pastores requiescent ibi
Isa 13:21sed requiescent ibi bestiae et replebuntur domus eorum draconibus et habitabunt ibi strutiones et pilosi saltabunt ibi
Isa 13:22et respondebunt ibi ululae in aedibus eius et sirenae in delubris voluptatis
Translation Copyright Logo

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

Isaiah Chapter 13 — Additional Translations: