Previous Chapter Full Page Full Page Next Chapter

Isaiæ (Isaiah) 10 :: Latin Vulgate (VUL)

Isa 10:1vae qui condunt leges iniquas et scribentes iniustitiam scripserunt
Isa 10:2ut opprimerent in iudicio pauperes et vim facerent causae humilium populi mei ut essent viduae praeda eorum et pupillos diriperent
Isa 10:3quid facietis in die visitationis et calamitatis de longe venientis ad cuius fugietis auxilium et ubi derelinquetis gloriam vestram
Isa 10:4ne incurvemini sub vinculo et cum interfectis cadatis super omnibus his non est aversus furor eius sed adhuc manus eius extenta
Isa 10:5vae Assur virga furoris mei et baculus ipse in manu eorum indignatio mea
Isa 10:6ad gentem fallacem mittam eum et contra populum furoris mei mandabo illi ut auferat spolia et diripiat praedam et ponat illum in conculcationem quasi lutum platearum
Isa 10:7ipse autem non sic arbitrabitur et cor eius non ita aestimabit sed ad conterendum erit cor eius et ad internicionem gentium non paucarum
Isa 10:9numquid non principes mei simul reges sunt numquid non ut Charchamis sic Chalanno et ut Arfad sic Emath numquid non ut Damascus sic Samaria
Isa 10:10quomodo invenit manus mea regna idoli sic et simulacra eorum de Hierusalem et de Samaria
Isa 10:11numquid non sicut feci Samariae et idolis eius sic faciam Hierusalem et simulacris eius
Isa 10:12et erit cum impleverit Dominus cuncta opera sua in monte Sion et in Hierusalem visitabo super fructum magnifici cordis regis Assur et super gloriam altitudinis oculorum eius
Isa 10:13dixit enim in fortitudine manus meae feci et in sapientia mea intellexi et abstuli terminos populorum et principes eorum depraedatus sum et detraxi quasi potens in sublime residentes
Isa 10:14et invenit quasi nidum manus mea fortitudinem populorum et sicut colliguntur ova quae derelicta sunt sic universam terram ego congregavi et non fuit qui moveret pinnam et aperiret os et ganniret
Isa 10:15numquid gloriabitur securis contra eum qui secat in ea aut exaltabitur serra contra eum a quo trahitur quomodo si elevetur virga contra levantem se et exaltetur baculus qui utique lignum est
Isa 10:16propter hoc mittet Dominator Deus exercituum in pinguibus eius tenuitatem et subtus gloriam eius succensa ardebit quasi conbustio ignis
Isa 10:17et erit lumen Israhel in igne et Sanctus eius in flamma et succendetur et devorabitur spina eius et vepres in die una
Isa 10:18et gloria saltus eius et Carmeli eius ab anima usque ad carnem consumetur et erit terrore profugus
Isa 10:19et reliquiae ligni saltus eius pro paucitate numerabuntur et puer scribet eos
Isa 10:20et erit in die illa non adiciet residuum Israhel et hii qui fugerint de domo Iacob inniti super eo qui percutit eos sed innitetur super Dominum Sanctum Israhel in veritate
Isa 10:21reliquiae convertentur reliquiae inquam Iacob ad Deum fortem
Isa 10:22si enim fuerit populus tuus Israhel quasi harena maris reliquiae convertentur ex eo consummatio adbreviata inundabit iustitiam
Isa 10:23consummationem enim et adbreviationem Dominus Deus exercituum faciet in medio omnis terrae
Isa 10:24propter hoc haec dicit Dominus Deus exercituum noli timere populus meus habitator Sion ab Assur in virga percutiet te et baculum suum levabit super te in via Aegypti
Isa 10:25adhuc enim paululum modicumque et consummabitur indignatio et furor meus super scelus eorum
Isa 10:26et suscitabit super eum Dominus exercituum flagellum iuxta plagam Madian in petra Oreb et virgam suam super mare et levabit eam in via Aegypti
Isa 10:27et erit in die illa auferetur onus eius de umero tuo et iugum eius de collo tuo et conputrescet iugum a facie olei
Isa 10:28veniet in Aiath transibit in Magron apud Machmas commendabit vasa sua
Isa 10:29transierunt cursim Gabee sedes nostra obstipuit Rama Gabaath Saulis fugit
Isa 10:30hinni voce tua filia Gallim adtende Laisa paupercula Anathoth
Isa 10:31migravit Medemena habitatores Gebim confortamini
Isa 10:32adhuc dies est ut in Nob stetur agitabit manum suam super montem filiae Sion collem Hierusalem
Isa 10:33ecce Dominator Dominus exercituum confringet lagunculam in terrore et excelsi statura succidentur et sublimes humiliabuntur
Isa 10:34et subvertentur condensa saltus ferro et Libanus cum excelsis cadet
Translation Copyright Logo

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

Isaiah Chapter 10 — Additional Translations: