Previous Chapter Full Page Full Page Next Chapter

Osee (Hosea) 7 :: Latin Vulgate (VUL)

Hos 7:1cum sanare vellem Israhel revelata est iniquitas Ephraim et malitia Samariae quia operati sunt mendacium et fur ingressus est spolians latrunculus foris
Hos 7:2et ne forte dicant in cordibus suis omnem malitiam eorum me recordatum nunc circumdederunt eos adinventiones suae coram facie mea factae sunt
Hos 7:3in malitia sua laetificaverunt regem et in mendaciis suis principes
Hos 7:4omnes adulterantes quasi clibanus succensus a coquente quievit paululum civitas a commixtione fermenti donec fermentaretur totum
Hos 7:5dies regis nostri coeperunt principes furere a vino extendit manum suam cum inlusoribus
Hos 7:6quia adplicuerunt quasi clibanum cor suum cum insidiaretur eis tota nocte dormivit coquens eos mane ipse succensus quasi ignis flammae
Hos 7:7omnes calefacti sunt quasi clibanus et devoraverunt iudices suos omnes reges eorum ceciderunt non est qui clamet in eis ad me
Hos 7:8Ephraim in populis ipse commiscebatur Ephraim factus est subcinericius qui non reversatur
Hos 7:9comederunt alieni robur eius et ipse nescivit sed et cani effusi sunt in eo et ipse ignoravit
Hos 7:10et humiliabitur superbia Israhel in facie eius nec reversi sunt ad Dominum Deum suum et non quaesierunt eum in omnibus his
Hos 7:11et factus est Ephraim quasi columba seducta non habens cor Aegyptum invocabant ad Assyrios abierunt
Hos 7:12et cum profecti fuerint expandam super eos rete meum quasi volucrem caeli detraham eos caedam eos secundum auditionem coetus eorum
Hos 7:13vae eis quoniam recesserunt a me vastabuntur quia praevaricati sunt in me et ego redemi eos et ipsi locuti sunt contra me mendacia
Hos 7:14et non clamaverunt ad me in corde suo sed ululabant in cubilibus suis super triticum et vinum ruminabant recesserunt a me
Hos 7:15et ego erudivi et confortavi brachia eorum et in me cogitaverunt malitiam
Hos 7:16reversi sunt ut essent absque iugo facti sunt quasi arcus dolosus cadent in gladio principes eorum a furore linguae suae ista subsannatio eorum in terra Aegypti
Translation Copyright Logo

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

Hosea Chapter 7 — Additional Translations: