Previous Chapter Full Page Full Page Next Chapter

Osee (Hosea) 6 :: Latin Vulgate (VUL)

Hos 6:1in tribulatione sua mane consurgunt ad me venite et revertamur ad Dominum
Hos 6:2quia ipse cepit et sanabit nos percutiet et curabit nos
Hos 6:3vivificabit nos post duos dies in die tertia suscitabit nos et vivemus in conspectu eius sciemus sequemurque ut cognoscamus Dominum quasi diluculum praeparatus est egressus eius et veniet quasi imber nobis temporaneus et serotinus terrae
Hos 6:4quid faciam tibi Ephraim quid faciam tibi Iuda misericordia vestra quasi nubes matutina et quasi ros mane pertransiens
Hos 6:5propter hoc dolavi in prophetis occidi eos in verbis oris mei et iudicia tua quasi lux egredientur
Hos 6:6quia misericordiam volui et non sacrificium et scientiam Dei plus quam holocausta
Hos 6:7ipsi autem sicut Adam transgressi sunt pactum ibi praevaricati sunt in me
Hos 6:8Galaad civitas operantium idolum subplantata sanguine
Hos 6:9et quasi fauces virorum latronum particeps sacerdotum in via interficientium pergentes de Sychem quia scelus operati sunt
Hos 6:10in domo Israhel vidi horrendum ibi fornicationes Ephraim contaminatus est Israhel
Hos 6:11sed et Iuda pone messem tibi cum convertero captivitatem populi mei
Translation Copyright Logo

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

Hosea Chapter 6 — Additional Translations: