Previous Chapter Full Page Full Page Next Chapter

Osee (Hosea) 5 :: Latin Vulgate (VUL)

Hos 5:1audite hoc sacerdotes et adtendite domus Israhel et domus regis auscultate quia vobis iudicium est quoniam laqueus facti estis speculationi et rete expansum super Thabor
Hos 5:2et victimas declinastis in profundum et ego eruditor omnium eorum
Hos 5:3ego scio Ephraim et Israhel non est absconditus a me quia nunc fornicatus est Ephraim contaminatus est Israhel
Hos 5:4non dabunt cogitationes suas ut revertantur ad Dominum suum quia spiritus fornicationis in medio eorum et Dominum non cognoverunt
Hos 5:5et respondebit arrogantia Israhel in facie eius et Israhel et Ephraim ruent in iniquitate sua ruet etiam Iudas cum eis
Hos 5:6in gregibus suis et in armentis suis vadent ad quaerendum Dominum et non invenient ablatus est ab eis
Hos 5:7in Domino praevaricati sunt quia filios alienos genuerunt nunc devorabit eos mensis cum partibus suis
Hos 5:8clangite bucina in Gabaa tuba in Rama ululate in Bethaven post tergum tuum Beniamin
Hos 5:9Ephraim in desolatione erit in die correptionis in tribubus Israhel ostendi fidem
Hos 5:10facti sunt principes Iuda quasi adsumentes terminum super eos effundam quasi aquam iram meam
Hos 5:11calumniam patiens Ephraim fractus iudicio quoniam coepit abire post sordem
Hos 5:12et ego quasi tinea Ephraim et quasi putredo domui Iuda
Hos 5:13et vidit Ephraim languorem suum et Iudas vinculum suum et abiit Ephraim ad Assur et misit ad regem ultorem et ipse non poterit sanare vos nec solvere poterit a vobis vinculum
Hos 5:14quoniam ego quasi leaena Ephraim et quasi catulus leonis domui Iuda ego ego capiam et vadam tollam et non est qui eruat
Hos 5:15vadens revertar ad locum meum donec deficiatis et quaeratis faciem meam
Translation Copyright Logo

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

Hosea Chapter 5 — Additional Translations: