Previous Chapter Full Page Full Page Next Chapter

Osee (Hosea) 2 :: Latin Vulgate (VUL)

Hos 2:1dicite fratribus vestris Populus meus et sorori vestrae Misericordiam consecuta
Hos 2:2iudicate matrem vestram iudicate quoniam ipsa non uxor mea et ego non vir eius auferat fornicationes suas a facie sua et adulteria sua de medio uberum suorum
Hos 2:3ne forte expoliem eam nudam et statuam eam secundum diem nativitatis suae et ponam eam quasi solitudinem et statuam eam velut terram inviam et interficiam eam siti
Hos 2:4et filiorum illius non miserebor quoniam filii fornicationum sunt
Hos 2:5quia fornicata est mater eorum confusa est quae concepit eos quia dixit vadam post amatores meos qui dant panes mihi et aquas meas lanam meam et linum meum oleum meum et potum meum
Hos 2:6propter hoc ecce ego sepiam viam tuam spinis et sepiam eam maceria et semitas suas non inveniet
Hos 2:7et sequetur amatores suos et non adprehendet eos et quaeret eos et non inveniet et dicet vadam et revertar ad virum meum priorem quia bene mihi erat tunc magis quam nunc
Hos 2:8et haec nescivit quia ego dedi ei frumentum et vinum et oleum et argentum multiplicavi ei et aurum quae fecerunt Baal
Hos 2:9idcirco convertar et sumam frumentum meum in tempore suo et vinum meum in tempore suo et liberabo lanam meam et linum meum quae operiebant ignominiam eius
Hos 2:10et nunc revelabo stultitiam eius in oculis amatorum eius et vir non eruet eam de manu mea
Hos 2:11et cessare faciam omne gaudium eius sollemnitatem eius neomeniam eius sabbatum eius et omnia festa tempora eius
Hos 2:12et corrumpam vineam eius et ficum eius de quibus dixit mercedes hae meae sunt quas dederunt mihi amatores mei et ponam eam in saltu et comedet illam bestia agri
Hos 2:13et visitabo super eam dies Baalim quibus accendebat incensum et ornabatur inaure sua et monili suo et ibat post amatores suos et mei obliviscebatur dicit Dominus
Hos 2:14propter hoc ecce ego lactabo eam et ducam eam in solitudinem et loquar ad cor eius
Hos 2:15et dabo ei vinitores eius ex eodem loco et vallem Achor ad aperiendam spem et canet ibi iuxta dies iuventutis suae et iuxta dies ascensionis suae de terra Aegypti
Hos 2:16et erit in die illo ait Dominus vocabit me Vir meus et non vocabit me ultra Baali
Hos 2:17et auferam nomina Baalim de ore eius et non recordabitur ultra nominis eorum
Hos 2:18et percutiam eis foedus in die illa cum bestia agri et cum volucre caeli et cum reptili terrae et arcum et gladium et bellum conteram de terra et dormire eos faciam fiducialiter
Hos 2:19et sponsabo te mihi in sempiternum et sponsabo te mihi in iustitia et iudicio et in misericordia et miserationibus
Hos 2:20et sponsabo te mihi in fide et scies quia ego Dominus
Hos 2:21et erit in illa die exaudiam dicit Dominus exaudiam caelos et illi exaudient terram
Hos 2:22et terra exaudiet triticum et vinum et oleum et haec exaudient Hiezrahel
Hos 2:23et seminabo eam mihi in terram et miserebor eius quae fuit absque misericordia [Vulgate 2:24] et dicam non populo meo populus meus tu et ipse dicet Dominus meus es tu
Translation Copyright Logo

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

Hosea Chapter 2 — Additional Translations: