Previous Chapter Full Page Full Page Next Chapter

Osee (Hosea) 14 :: Latin Vulgate (VUL)

Hos 14:1[Vulgate 14:2] convertere Israhel ad Dominum Deum tuum quoniam corruisti in iniquitate tua
Hos 14:2[Vulgate 14:3] tollite vobiscum verba et convertimini ad Dominum dicite ei omnem aufer iniquitatem et accipe bonum et reddemus vitulos labiorum nostrorum
Hos 14:3[Vulgate 14:4] Assur non salvabit nos super equum non ascendemus nec dicemus ultra dii nostri opera manuum nostrarum quia eius qui in te est misereberis pupilli
Hos 14:4[Vulgate 14:5] sanabo contritiones eorum diligam eos spontanee quia aversus est furor meus ab eo
Hos 14:5[Vulgate 14:6] ero quasi ros Israhel germinabit quasi lilium et erumpet radix eius ut Libani
Hos 14:6[Vulgate 14:7] ibunt rami eius et erit quasi oliva gloria eius et odor eius ut Libani
Hos 14:7[Vulgate 14:8] convertentur sedentes in umbra eius vivent tritico et germinabunt quasi vinea memoriale eius sicut vinum Libani
Hos 14:8[Vulgate 14:9] Ephraim quid mihi ultra idola ego exaudiam et dirigam eum ego ut abietem virentem ex me fructus tuus inventus est
Hos 14:9[Vulgate 14:10] quis sapiens et intelleget ista intellegens et sciet haec quia rectae viae Domini et iusti ambulabunt in eis praevaricatores vero corruent in eis
Translation Copyright Logo

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

Hosea Chapter 14 — Additional Translations: