Previous Chapter Full Page Full Page Next Chapter

Osee (Hosea) 13 :: Latin Vulgate (VUL)

Hos 13:1loquente Ephraim horror invasit Israhel et deliquit in Baal et mortuus est
Hos 13:2et nunc addiderunt ad peccandum feceruntque sibi conflatile de argento suo quasi similitudinem idolorum factura artificum totum est his ipsi dicunt immolate homines vitulos adorantes
Hos 13:3idcirco erunt quasi nubes matutina et sicut ros matutinus praeteriens sicut pulvis turbine raptus ex area et sicut fumus de fumario
Hos 13:4ego autem Dominus Deus tuus ex terra Aegypti et Deum absque me nescies et salvator non est praeter me
Hos 13:5ego cognovi te in deserto in terra solitudinis
Hos 13:6iuxta pascua sua et adimpleti sunt et saturati elevaverunt cor suum et obliti sunt mei
Hos 13:7et ero eis quasi leaena sicut pardus in via Assyriorum
Hos 13:8occurram eis quasi ursa raptis catulis et disrumpam interiora iecoris eorum et consumam eos ibi quasi leo bestia agri scindet eos
Hos 13:9perditio tua Israhel tantummodo in me auxilium tuum
Hos 13:10ubi est rex tuus maxime nunc salvet te in omnibus urbibus tuis et iudices tui de quibus dixisti da mihi regem et principes
Hos 13:11dabo tibi regem in furore meo et auferam in indignatione mea
Hos 13:12conligata est iniquitas Ephraim absconditum peccatum eius
Hos 13:13dolores parturientis venient ei ipse filius non sapiens nunc enim non stabit in contritione filiorum
Hos 13:14de manu mortis liberabo eos de morte redimam eos ero mors tua o mors ero morsus tuus inferne consolatio abscondita est ab oculis meis
Hos 13:15quia ipse inter fratres dividet adducet urentem ventum Dominus de deserto ascendentem et siccabit venas eius et desolabit fontem eius et ipse diripiet thesaurum omnis vasis desiderabilis
Hos 13:16[Vulgate 14:1] pereat Samaria quoniam ad amaritudinem concitavit Dominum suum in gladio pereat parvuli eorum elidantur et fetae eius discindantur
Translation Copyright Logo

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

Hosea Chapter 13 — Additional Translations: