Previous Chapter Full Page Full Page Next Chapter

Osee (Hosea) 12 :: Latin Vulgate (VUL)

Hos 12:1Ephraim pascit ventum et sequitur aestum tota die mendacium et vastitatem multiplicat et foedus cum Assyriis iniit et oleum in Aegyptum ferebat
Hos 12:2iudicium ergo Domini cum Iuda et visitatio super Iacob iuxta vias eius et iuxta adinventiones eius reddet ei
Hos 12:3in utero subplantavit fratrem suum et in fortitudine sua directus est cum angelo
Hos 12:4et invaluit ad angelum et confortatus est flevit et rogavit eum in Bethel invenit eum et ibi locutus est nobiscum
Hos 12:5et Dominus Deus exercituum Dominus memoriale eius
Hos 12:6et tu ad Deum tuum converteris misericordiam et iudicium custodi et spera in Deo tuo semper
Hos 12:7Chanaan in manu eius statera dolosa calumniam dilexit
Hos 12:8et dixit Ephraim verumtamen dives effectus sum inveni idolum mihi omnes labores mei non invenient mihi iniquitatem quam peccavi
Hos 12:9et ego Dominus Deus tuus ex terra Aegypti adhuc sedere te faciam in tabernaculis sicut in diebus festivitatis
Hos 12:10et locutus sum super prophetas et ego visionem multiplicavi et in manu prophetarum adsimilatus sum
Hos 12:11si Galaad idolum tamen frustra erant in Galgal bubus immolantes nam et altaria eorum quasi acervi super sulcos agri
Hos 12:12fugit Iacob in regionem Syriae et servivit Israhel in uxore et in uxore servavit
Hos 12:13in propheta autem eduxit Dominus Israhel de Aegypto et in propheta servatus est
Hos 12:14ad iracundiam me provocavit Ephraim in amaritudinibus suis et sanguis eius super eum veniet et obprobrium eius restituet ei Dominus suus
Translation Copyright Logo

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

Hosea Chapter 12 — Additional Translations: