Previous Chapter Full Page Full Page Next Chapter

Osee (Hosea) 11 :: Latin Vulgate (VUL)

Hos 11:1sicuti mane transit pertransiit rex Israhel quia puer Israhel et dilexi eum et ex Aegypto vocavi filium meum
Hos 11:2vocaverunt eos sic abierunt a facie eorum Baalim immolabant et simulacris sacrificabant
Hos 11:3et ego quasi nutricius Ephraim portabam eos in brachiis meis et nescierunt quod curarem eos
Hos 11:4in funiculis Adam traham eos in vinculis caritatis et ero eis quasi exaltans iugum super maxillas eorum et declinavi ad eum ut vesceretur
Hos 11:5non revertetur in terram Aegypti et Assur ipse rex eius quoniam noluerunt converti
Hos 11:6coepit gladius in civitatibus eius et consumet electos eius et comedet capita eorum
Hos 11:7et populus meus pendebit ad reditum meum iugum autem inponetur ei simul quod non auferetur
Hos 11:8quomodo dabo te Ephraim protegam te Israhel quomodo dabo te sicut Adama ponam te ut Seboim conversum est in me cor meum pariter conturbata est paenitudo mea
Hos 11:9non faciam furorem irae meae non convertar ut disperdam Ephraim quoniam Deus ego et non homo in medio tui Sanctus et non ingrediar civitatem
Hos 11:10post Dominum ambulabunt quasi leo rugiet quia ipse rugiet et formidabunt filii maris
Hos 11:11et avolabunt quasi avis ex Aegypto et quasi columba de terra Assyriorum et conlocabo eos in domibus suis dicit Dominus
Hos 11:12circumdedit me in negatione Ephraim et in dolo domus Israhel Iudas autem testis descendit cum Deo et cum sanctis fidelis
Translation Copyright Logo

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

Hosea Chapter 11 — Additional Translations: