Previous Chapter Full Page Full Page Next Chapter

Hebræos (Hebrews) 7 :: Latin Vulgate (VUL)

Heb 7:1hic enim Melchisedech rex Salem sacerdos Dei summi qui obviavit Abrahae regresso a caede regum et benedixit ei
Heb 7:2cui decimas omnium divisit Abraham primum quidem qui interpretatur rex iustitiae deinde autem et rex Salem quod est rex pacis
Heb 7:3sine patre sine matre sine genealogia neque initium dierum neque finem vitae habens adsimilatus autem Filio Dei manet sacerdos in perpetuum
Heb 7:4intuemini autem quantus sit hic cui et decimam dedit de praecipuis Abraham patriarcha
Heb 7:5et quidem de filiis Levi sacerdotium accipientes mandatum habent decimas sumere a populo secundum legem id est a fratribus suis quamquam et ipsi exierunt de lumbis Abrahae
Heb 7:6cuius autem generatio non adnumeratur in eis decimas sumpsit Abraham et hunc qui habebat repromissiones benedixit
Heb 7:7sine ulla autem contradictione quod minus est a meliore benedicitur
Heb 7:8et hic quidem decimas morientes homines accipiunt ibi autem contestatus quia vivit
Heb 7:9et ut ita dictum sit per Abraham et Levi qui decimas accipit decimatus est
Heb 7:10adhuc enim in lumbis patris erat quando obviavit ei Melchisedech
Heb 7:11si ergo consummatio per sacerdotium leviticum erat populus enim sub ipso legem accepit quid adhuc necessarium secundum ordinem Melchisedech alium surgere sacerdotem et non secundum ordinem Aaron dici
Heb 7:12translato enim sacerdotio necesse est ut et legis translatio fiat
Heb 7:13in quo enim haec dicuntur de alia tribu est de qua nullus altario praesto fuit
Heb 7:14manifestum enim quod ex Iuda ortus sit Dominus noster in qua tribu nihil de sacerdotibus Moses locutus est
Heb 7:15et amplius adhuc manifestum est si secundum similitudinem Melchisedech exsurgit alius sacerdos
Heb 7:16qui non secundum legem mandati carnalis factus est sed secundum virtutem vitae insolubilis
Heb 7:17contestatur enim quoniam tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech
Heb 7:18reprobatio quidem fit praecedentis mandati propter infirmitatem eius et inutilitatem
Heb 7:19nihil enim ad perfectum adduxit lex introductio vero melioris spei per quam proximamus ad Deum
Heb 7:20et quantum est non sine iureiurando alii quidem sine iureiurando sacerdotes facti sunt
Heb 7:21hic autem cum iureiurando per eum qui dixit ad illum iuravit Dominus et non paenitebit tu es sacerdos in aeternum
Heb 7:22in tantum melioris testamenti sponsor factus est Iesus
Heb 7:23et alii quidem plures facti sunt sacerdotes idcirco quod morte prohiberentur permanere
Heb 7:24hic autem eo quod maneat in aeternum sempiternum habet sacerdotium
Heb 7:25unde et salvare in perpetuo potest accedentes per semet ipsum ad Deum semper vivens ad interpellandum pro eis
Heb 7:26talis enim decebat ut nobis esset pontifex sanctus innocens inpollutus segregatus a peccatoribus et excelsior caelis factus
Heb 7:27qui non habet cotidie necessitatem quemadmodum sacerdotes prius pro suis delictis hostias offerre deinde pro populi hoc enim fecit semel se offerendo
Heb 7:28lex enim homines constituit sacerdotes infirmitatem habentes sermo autem iurisiurandi qui post legem est Filium in aeternum perfectum
Translation Copyright Logo

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

Hebrews Chapter 7 — Additional Translations: