Previous Chapter Full Page Full Page Next Chapter

Hebræos (Hebrews) 6 :: Latin Vulgate (VUL)

Heb 6:1quapropter intermittentes inchoationis Christi sermonem ad perfectionem feramur non rursum iacientes fundamentum paenitentiae ab operibus mortuis et fidei ad Deum
Heb 6:2baptismatum doctrinae inpositionis quoque manuum ac resurrectionis mortuorum et iudicii aeterni
Heb 6:3et hoc faciemus siquidem permiserit Deus
Heb 6:4inpossibile est enim eos qui semel sunt inluminati gustaverunt etiam donum caeleste et participes sunt facti Spiritus Sancti
Heb 6:5gustaverunt nihilominus bonum Dei verbum virtutesque saeculi venturi
Heb 6:6et prolapsi sunt renovari rursus ad paenitentiam rursum crucifigentes sibimet ipsis Filium Dei et ostentui habentes
Heb 6:7terra enim saepe venientem super se bibens imbrem et generans herbam oportunam illis a quibus colitur accipit benedictionem a Deo
Heb 6:8proferens autem spinas ac tribulos reproba est et maledicto proxima cuius consummatio in conbustionem
Heb 6:9confidimus autem de vobis dilectissimi meliora et viciniora saluti tametsi ita loquimur
Heb 6:10non enim iniustus Deus ut obliviscatur operis vestri et dilectionis quam ostendistis in nomine ipsius qui ministrastis sanctis et ministratis
Heb 6:11cupimus autem unumquemque vestrum eandem ostentare sollicitudinem ad expletionem spei usque in finem
Heb 6:12ut non segnes efficiamini verum imitatores eorum qui fide et patientia hereditabunt promissiones
Heb 6:13Abrahae namque promittens Deus quoniam neminem habuit per quem iuraret maiorem iuravit per semet ipsum
Heb 6:14dicens nisi benedicens benedicam te et multiplicans multiplicabo te
Heb 6:15et sic longanimiter ferens adeptus est repromissionem
Heb 6:16homines enim per maiorem sui iurant et omnis controversiae eorum finis ad confirmationem est iuramentum
Heb 6:17in quo abundantius volens Deus ostendere pollicitationis heredibus inmobilitatem consilii sui interposuit iusiurandum
Heb 6:18ut per duas res inmobiles quibus inpossibile est mentiri Deum fortissimum solacium habeamus qui confugimus ad tenendam propositam spem
Heb 6:19quam sicut anchoram habemus animae tutam ac firmam et incedentem usque in interiora velaminis
Heb 6:20ubi praecursor pro nobis introiit Iesus secundum ordinem Melchisedech pontifex factus in aeternum
Translation Copyright Logo

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

Hebrews Chapter 6 — Additional Translations: