Previous Chapter Full Page Full Page Next Chapter

Hebræos (Hebrews) 4 :: Latin Vulgate (VUL)

Heb 4:1timeamus ergo ne forte relicta pollicitatione introeundi in requiem eius existimetur aliqui ex vobis deesse
Heb 4:2etenim et nobis nuntiatum est quemadmodum et illis sed non profuit illis sermo auditus non admixtis fidei ex his quae audierunt
Heb 4:3ingrediemur enim in requiem qui credidimus quemadmodum dixit sicut iuravi in ira mea si introibunt in requiem meam et quidem operibus ab institutione mundi factis
Heb 4:4dixit enim quodam loco de die septima sic et requievit Deus die septima ab omnibus operibus suis
Heb 4:5et in isto rursum si introibunt in requiem meam
Heb 4:6quoniam ergo superest quosdam introire in illam et hii quibus prioribus adnuntiatum est non introierunt propter incredulitatem
Heb 4:7iterum terminat diem quendam hodie in David dicendo post tantum temporis sicut supra dictum est hodie si vocem eius audieritis nolite obdurare corda vestra
Heb 4:8nam si eis Iesus requiem praestitisset numquam de alio loqueretur posthac die
Heb 4:9itaque relinquitur sabbatismus populo Dei
Heb 4:10qui enim ingressus est in requiem eius etiam ipse requievit ab operibus suis sicut a suis Deus
Heb 4:11festinemus ergo ingredi in illam requiem ut ne in id ipsum quis incidat incredulitatis exemplum
Heb 4:12vivus est enim Dei sermo et efficax et penetrabilior omni gladio ancipiti et pertingens usque ad divisionem animae ac spiritus conpagum quoque et medullarum et discretor cogitationum et intentionum cordis
Heb 4:13et non est ulla creatura invisibilis in conspectu eius omnia autem nuda et aperta sunt oculis eius ad quem nobis sermo
Heb 4:14habentes ergo pontificem magnum qui penetraverit caelos Iesum Filium Dei teneamus confessionem
Heb 4:15non enim habemus pontificem qui non possit conpati infirmitatibus nostris temptatum autem per omnia pro similitudine absque peccato
Heb 4:16adeamus ergo cum fiducia ad thronum gratiae ut misericordiam consequamur et gratiam inveniamus in auxilio oportuno
Translation Copyright Logo

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

Hebrews Chapter 4 — Additional Translations: