Previous Chapter Full Page Full Page Next Chapter

Hebræos (Hebrews) 3 :: Latin Vulgate (VUL)

Heb 3:1unde fratres sancti vocationis caelestis participes considerate apostolum et pontificem confessionis nostrae Iesum
Heb 3:2qui fidelis est ei qui fecit illum sicut et Moses in omni domo illius
Heb 3:3amplioris enim gloriae iste prae Mose dignus habitus est quanto ampliorem honorem habet domus qui fabricavit illam
Heb 3:4omnis namque domus fabricatur ab aliquo qui autem omnia creavit Deus
Heb 3:5et Moses quidem fidelis erat in tota domo eius tamquam famulus in testimonium eorum quae dicenda erant
Heb 3:6Christus vero tamquam filius in domo sua quae domus sumus nos si fiduciam et gloriam spei usque ad finem firmam retineamus
Heb 3:7quapropter sicut dicit Spiritus Sanctus hodie si vocem eius audieritis
Heb 3:8nolite obdurare corda vestra sicut in exacerbatione secundum diem temptationis in deserto
Heb 3:9ubi temptaverunt me patres vestri probaverunt et viderunt opera mea
Heb 3:10quadraginta annos propter quod infensus fui generationi huic et dixi semper errant corde ipsi autem non cognoverunt vias meas
Heb 3:11sicut iuravi in ira mea si introibunt in requiem meam
Heb 3:12videte fratres ne forte sit in aliquo vestrum cor malum incredulitatis discedendi a Deo vivo
Heb 3:13sed adhortamini vosmet ipsos per singulos dies donec hodie cognominatur ut non obduretur quis ex vobis fallacia peccati
Heb 3:14participes enim Christi effecti sumus si tamen initium substantiae usque ad finem firmum retineamus
Heb 3:15dum dicitur hodie si vocem eius audieritis nolite obdurare corda vestra quemadmodum in illa exacerbatione
Heb 3:16quidam enim audientes exacerbaverunt sed non universi qui profecti sunt ab Aegypto per Mosen
Heb 3:17quibus autem infensus est quadraginta annos nonne illis qui peccaverunt quorum cadavera prostrata sunt in deserto
Heb 3:18quibus autem iuravit non introire in requiem ipsius nisi illis qui increduli fuerunt
Heb 3:19et videmus quia non potuerunt introire propter incredulitatem
Translation Copyright Logo

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

Hebrews Chapter 3 — Additional Translations: