Previous Chapter Full Page Full Page Next Chapter

Hebræos (Hebrews) 13 :: Latin Vulgate (VUL)

Heb 13:1caritas fraternitatis maneat
Heb 13:2hospitalitatem nolite oblivisci per hanc enim latuerunt quidam angelis hospitio receptis
Heb 13:3mementote vinctorum tamquam simul vincti et laborantium tamquam et ipsi in corpore morantes
Heb 13:4honorabile conubium in omnibus et torus inmaculatus fornicatores enim et adulteros iudicabit Deus
Heb 13:5sint mores sine avaritia contenti praesentibus ipse enim dixit non te deseram neque derelinquam
Heb 13:6ita ut confidenter dicamus Dominus mihi adiutor non timebo quid faciat mihi homo
Heb 13:7mementote praepositorum vestrorum qui vobis locuti sunt verbum Dei quorum intuentes exitum conversationis imitamini fidem
Heb 13:8Iesus Christus heri et hodie ipse et in saecula
Heb 13:9doctrinis variis et peregrinis nolite abduci optimum enim est gratia stabiliri cor non escis quae non profuerunt ambulantibus in eis
Heb 13:10habemus altare de quo edere non habent potestatem qui tabernaculo deserviunt
Heb 13:11quorum enim animalium infertur sanguis pro peccato in sancta per pontificem horum corpora cremantur extra castra
Heb 13:12propter quod et Iesus ut sanctificaret per suum sanguinem populum extra portam passus est
Heb 13:13exeamus igitur ad eum extra castra inproperium eius portantes
Heb 13:14non enim habemus hic manentem civitatem sed futuram inquirimus
Heb 13:15per ipsum ergo offeramus hostiam laudis semper Deo id est fructum labiorum confitentium nomini eius
Heb 13:16beneficientiae autem et communionis nolite oblivisci talibus enim hostiis promeretur Deus
Heb 13:17oboedite praepositis vestris et subiacete eis ipsi enim pervigilant quasi rationem pro animabus vestris reddituri ut cum gaudio hoc faciant et non gementes hoc enim non expedit vobis
Heb 13:18orate pro nobis confidimus enim quia bonam conscientiam habemus in omnibus bene volentes conversari
Heb 13:19amplius autem deprecor vos hoc facere ut quo celerius restituar vobis
Heb 13:20Deus autem pacis qui eduxit de mortuis pastorem magnum ovium in sanguine testamenti aeterni Dominum nostrum Iesum
Heb 13:21aptet vos in omni bono ut faciatis voluntatem eius faciens in vobis quod placeat coram se per Iesum Christum cui gloria in saecula saeculorum amen
Heb 13:22rogo autem vos fratres sufferatis verbum solacii etenim perpaucis scripsi vobis
Heb 13:23cognoscite fratrem nostrum Timotheum dimissum cum quo si celerius venerit videbo vos
Heb 13:24salutate omnes praepositos vestros et omnes sanctos salutant vos de Italia
Heb 13:25gratia cum omnibus vobis amen
Translation Copyright Logo

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

Hebrews Chapter 13 — Additional Translations: