Previous Chapter Full Page Full Page Next Chapter

Habacuc (Habakkuk) 3 :: Latin Vulgate (VUL)

Hab 3:1oratio Abacuc prophetae pro ignorationibus
Hab 3:2Domine audivi auditionem tuam et timui Domine opus tuum in medio annorum vivifica illud in medio annorum notum facies cum iratus fueris misericordiae recordaberis
Hab 3:3Deus ab austro veniet et Sanctus de monte Pharan semper operuit caelos gloria eius et laudis eius plena est terra
Hab 3:4splendor eius ut lux erit cornua in manibus eius ibi abscondita est fortitudo eius
Hab 3:5ante faciem eius ibit mors et egredietur diabolus ante pedes eius
Hab 3:6stetit et mensus est terram aspexit et dissolvit gentes et contriti sunt montes saeculi incurvati sunt colles mundi ab itineribus aeternitatis eius
Hab 3:7pro iniquitate vidi tentoria Aethiopiae turbabuntur pelles terrae Madian
Hab 3:8numquid in fluminibus iratus es Domine aut in fluminibus furor tuus vel in mari indignatio tua quia ascendes super equos tuos et quadrigae tuae salvatio
Hab 3:9suscitans suscitabis arcum tuum iuramenta tribubus quae locutus es semper fluvios scindes terrae
Hab 3:10viderunt te et doluerunt montes gurges aquarum transiit dedit abyssus vocem suam altitudo manus suas levavit
Hab 3:11sol et luna steterunt in habitaculo suo in luce sagittarum tuarum ibunt in splendore fulgurantis hastae tuae
Hab 3:12in fremitu conculcabis terram in furore obstupefacies gentes
Hab 3:13egressus es in salutem populi tui in salutem cum christo tuo percussisti caput de domo impii denudasti fundamentum usque ad collum semper
Hab 3:14maledixisti sceptris eius capiti bellatorum eius venientibus ut turbo ad dispergendum me exultatio eorum sicut eius qui devorat pauperem in abscondito
Hab 3:15viam fecisti in mari equis tuis in luto aquarum multarum
Hab 3:16audivi et conturbatus est venter meus ad vocem contremuerunt labia mea ingrediatur putredo in ossibus meis et subter me scateat ut requiescam in die tribulationis ut ascendam ad populum accinctum nostrum
Hab 3:17ficus enim non florebit et non erit germen in vineis mentietur opus olivae et arva non adferent cibum abscidetur de ovili pecus et non erit armentum in praesepibus
Hab 3:18ego autem in Domino gaudebo exultabo in Deo Iesu meo
Hab 3:19Dominus Deus fortitudo mea et ponet pedes meos quasi cervorum et super excelsa mea deducet me victori in psalmis canentem
Translation Copyright Logo

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

Habakkuk Chapter 3 — Additional Translations: