Previous Chapter Full Page Full Page Next Chapter

Genesis (Genesis) 9 :: Latin Vulgate (VUL)

Gen 9:1benedixitque Deus Noe et filiis eius et dixit ad eos crescite et multiplicamini et implete terram
Gen 9:2et terror vester ac tremor sit super cuncta animalia terrae et super omnes volucres caeli cum universis quae moventur in terra omnes pisces maris manui vestrae traditi sunt
Gen 9:3et omne quod movetur et vivit erit vobis in cibum quasi holera virentia tradidi vobis omnia
Gen 9:4excepto quod carnem cum sanguine non comedetis
Gen 9:5sanguinem enim animarum vestrarum requiram de manu cunctarum bestiarum et de manu hominis de manu viri et fratris eius requiram animam hominis
Gen 9:6quicumque effuderit humanum sanguinem fundetur sanguis illius ad imaginem quippe Dei factus est homo
Gen 9:7vos autem crescite et multiplicamini et ingredimini super terram et implete eam
Gen 9:8haec quoque dixit Deus ad Noe et ad filios eius cum eo
Gen 9:9ecce ego statuam pactum meum vobiscum et cum semine vestro post vos
Gen 9:10et ad omnem animam viventem quae est vobiscum tam in volucribus quam in iumentis et pecudibus terrae cunctis quae egressa sunt de arca et universis bestiis terrae
Gen 9:11statuam pactum meum vobiscum et nequaquam ultra interficietur omnis caro aquis diluvii neque erit deinceps diluvium dissipans terram
Gen 9:12dixitque Deus hoc signum foederis quod do inter me et vos et ad omnem animam viventem quae est vobiscum in generationes sempiternas
Gen 9:13arcum meum ponam in nubibus et erit signum foederis inter me et inter terram
Gen 9:14cumque obduxero nubibus caelum apparebit arcus meus in nubibus
Gen 9:15et recordabor foederis mei vobiscum et cum omni anima vivente quae carnem vegetat et non erunt ultra aquae diluvii ad delendam universam carnem
Gen 9:16eritque arcus in nubibus et videbo illum et recordabor foederis sempiterni quod pactum est inter Deum et inter omnem animam viventem universae carnis quae est super terram
Gen 9:17dixitque Deus Noe hoc erit signum foederis quod constitui inter me et inter omnem carnem super terram
Gen 9:18erant igitur filii Noe qui egressi sunt de arca Sem Ham et Iafeth porro Ham ipse est pater Chanaan
Gen 9:19tres isti sunt filii Noe et ab his disseminatum est omne hominum genus super universam terram
Gen 9:20coepitque Noe vir agricola exercere terram et plantavit vineam
Gen 9:21bibensque vinum inebriatus est et nudatus in tabernaculo suo
Gen 9:22quod cum vidisset Ham pater Chanaan verenda scilicet patris sui esse nuda nuntiavit duobus fratribus suis foras
Gen 9:23at vero Sem et Iafeth pallium inposuerunt umeris suis et incedentes retrorsum operuerunt verecunda patris sui faciesque eorum aversae erant et patris virilia non viderunt
Gen 9:24evigilans autem Noe ex vino cum didicisset quae fecerat ei filius suus minor
Gen 9:25ait maledictus Chanaan servus servorum erit fratribus suis
Gen 9:26dixitque benedictus Dominus Deus Sem sit Chanaan servus eius
Gen 9:27dilatet Deus Iafeth et habitet in tabernaculis Sem sitque Chanaan servus eius
Gen 9:28vixit autem Noe post diluvium trecentis quinquaginta annis
Gen 9:29et impleti sunt omnes dies eius nongentorum quinquaginta annorum et mortuus est
Translation Copyright Logo

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

Genesis Chapter 9 — Additional Translations: