Previous Chapter Full Page Full Page Next Chapter

Genesis (Genesis) 6 :: Latin Vulgate (VUL)

Gen 6:1cumque coepissent homines multiplicari super terram et filias procreassent
Gen 6:2videntes filii Dei filias eorum quod essent pulchrae acceperunt uxores sibi ex omnibus quas elegerant
Gen 6:3dixitque Deus non permanebit spiritus meus in homine in aeternum quia caro est eruntque dies illius centum viginti annorum
Gen 6:4gigantes autem erant super terram in diebus illis postquam enim ingressi sunt filii Dei ad filias hominum illaeque genuerunt isti sunt potentes a saeculo viri famosi
Gen 6:5videns autem Deus quod multa malitia hominum esset in terra et cuncta cogitatio cordis intenta esset ad malum omni tempore
Gen 6:6paenituit eum quod hominem fecisset in terra et tactus dolore cordis intrinsecus
Gen 6:7delebo inquit hominem quem creavi a facie terrae ab homine usque ad animantia a reptili usque ad volucres caeli paenitet enim me fecisse eos
Gen 6:8Noe vero invenit gratiam coram Domino
Gen 6:9hae generationes Noe Noe vir iustus atque perfectus fuit in generationibus suis cum Deo ambulavit
Gen 6:10et genuit tres filios Sem Ham et Iafeth
Gen 6:11corrupta est autem terra coram Deo et repleta est iniquitate
Gen 6:12cumque vidisset Deus terram esse corruptam omnis quippe caro corruperat viam suam super terram
Gen 6:13dixit ad Noe finis universae carnis venit coram me repleta est terra iniquitate a facie eorum et ego disperdam eos cum terra
Gen 6:14fac tibi arcam de lignis levigatis mansiunculas in arca facies et bitumine linies intrinsecus et extrinsecus
Gen 6:15et sic facies eam trecentorum cubitorum erit longitudo arcae quinquaginta cubitorum latitudo et triginta cubitorum altitudo illius
Gen 6:16fenestram in arca facies et in cubito consummabis summitatem ostium autem arcae pones ex latere deorsum cenacula et tristega facies in ea
Gen 6:17ecce ego adducam diluvii aquas super terram ut interficiam omnem carnem in qua spiritus vitae est subter caelum universa quae in terra sunt consumentur
Gen 6:18ponamque foedus meum tecum et ingredieris arcam tu et filii tui uxor tua et uxores filiorum tuorum tecum
Gen 6:19et ex cunctis animantibus universae carnis bina induces in arcam ut vivant tecum masculini sexus et feminini
Gen 6:20de volucribus iuxta genus suum et de iumentis in genere suo et ex omni reptili terrae secundum genus suum bina de omnibus ingredientur tecum ut possint vivere
Gen 6:21tolles igitur tecum ex omnibus escis quae mandi possunt et conportabis apud te et erunt tam tibi quam illis in cibum
Gen 6:22fecit ergo Noe omnia quae praeceperat illi Deus
Translation Copyright Logo

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

Genesis Chapter 6 — Additional Translations: