Previous Chapter Full Page Full Page Next Chapter

Genesis (Genesis) 49 :: Latin Vulgate (VUL)

Gen 49:1vocavit autem Iacob filios suos et ait eis congregamini ut adnuntiem quae ventura sunt vobis diebus novissimis
Gen 49:2congregamini et audite filii Iacob audite Israhel patrem vestrum
Gen 49:3Ruben primogenitus meus tu fortitudo mea et principium doloris mei prior in donis maior imperio
Gen 49:4effusus es sicut aqua non crescas quia ascendisti cubile patris tui et maculasti stratum eius
Gen 49:5Symeon et Levi fratres vasa iniquitatis bellantia
Gen 49:6in consilio eorum ne veniat anima mea et in coetu illorum non sit gloria mea quia in furore suo occiderunt virum et in voluntate sua suffoderunt murum
Gen 49:7maledictus furor eorum quia pertinax et indignatio illorum quia dura dividam eos in Iacob et dispergam illos in Israhel
Gen 49:8Iuda te laudabunt fratres tui manus tua in cervicibus inimicorum tuorum adorabunt te filii patris tui
Gen 49:9catulus leonis Iuda a praeda fili mi ascendisti requiescens accubuisti ut leo et quasi leaena quis suscitabit eum
Gen 49:10non auferetur sceptrum de Iuda et dux de femoribus eius donec veniat qui mittendus est et ipse erit expectatio gentium
Gen 49:11ligans ad vineam pullum suum et ad vitem o fili mi asinam suam lavabit vino stolam suam et sanguine uvae pallium suum
Gen 49:12pulchriores oculi eius vino et dentes lacte candidiores
Gen 49:13Zabulon in litore maris habitabit et in statione navium pertingens usque ad Sidonem
Gen 49:14Isachar asinus fortis accubans inter terminos
Gen 49:15vidit requiem quod esset bona et terram quod optima et subposuit umerum suum ad portandum factusque est tributis serviens
Gen 49:16Dan iudicabit populum suum sicut et alia tribus Israhel
Gen 49:17fiat Dan coluber in via cerastes in semita mordens ungulas equi ut cadat ascensor eius retro
Gen 49:18salutare tuum expectabo Domine
Gen 49:19Gad accinctus proeliabitur ante eum et ipse accingetur retrorsum
Gen 49:20Aser pinguis panis eius et praebebit delicias regibus
Gen 49:21Nepthalim cervus emissus et dans eloquia pulchritudinis
Gen 49:22filius adcrescens Ioseph filius adcrescens et decorus aspectu filiae discurrerunt super murum
Gen 49:23sed exasperaverunt eum et iurgati sunt invideruntque illi habentes iacula
Gen 49:24sedit in forti arcus eius et dissoluta sunt vincula brachiorum et manuum illius per manus potentis Iacob inde pastor egressus est lapis Israhel
Gen 49:25Deus patris tui erit adiutor tuus et Omnipotens benedicet tibi benedictionibus caeli desuper benedictionibus abyssi iacentis deorsum benedictionibus uberum et vulvae
Gen 49:26benedictiones patris tui confortatae sunt benedictionibus patrum eius donec veniret desiderium collium aeternorum fiant in capite Ioseph et in vertice nazarei inter fratres suos
Gen 49:27Beniamin lupus rapax mane comedet praedam et vespere dividet spolia
Gen 49:28omnes hii in tribubus Israhel duodecim haec locutus est eis pater suus benedixitque singulis benedictionibus propriis
Gen 49:29et praecepit eis dicens ego congregor ad populum meum sepelite me cum patribus meis in spelunca duplici quae est in agro Ephron Hetthei
Gen 49:30contra Mambre in terra Chanaan quam emit Abraham cum agro ab Ephron Hettheo in possessionem sepulchri
Gen 49:31ibi sepelierunt eum et Sarram uxorem eius ibi sepultus est Isaac cum Rebecca coniuge ibi et Lia condita iacet
Gen 49:33[Vulgate 49:32] finitisque mandatis quibus filios instruebat collegit pedes suos super lectulum et obiit adpositusque est ad populum suum
Translation Copyright Logo

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

Genesis Chapter 49 — Additional Translations: