Previous Chapter Full Page Full Page Next Chapter

Genesis (Genesis) 45 :: Latin Vulgate (VUL)

Gen 45:1non se poterat ultra cohibere Ioseph multis coram adstantibus unde praecepit ut egrederentur cuncti foras et nullus interesset alienus agnitioni mutuae
Gen 45:2elevavitque vocem cum fletu quam audierunt Aegyptii omnisque domus Pharaonis
Gen 45:3et dixit fratribus suis ego sum Ioseph adhuc pater meus vivit nec poterant respondere fratres nimio timore perterriti
Gen 45:4ad quos ille clementer accedite inquit ad me et cum accessissent prope ego sum ait Ioseph frater vester quem vendidistis in Aegypto
Gen 45:5nolite pavere nec vobis durum esse videatur quod vendidistis me in his regionibus pro salute enim vestra misit me Deus ante vos in Aegyptum
Gen 45:6biennium est quod fames esse coepit in terra et adhuc quinque anni restant quibus nec arari poterit nec meti
Gen 45:7praemisitque me Deus ut reservemini super terram et escas ad vivendum habere possitis
Gen 45:8non vestro consilio sed Dei huc voluntate missus sum qui fecit me quasi patrem Pharaonis et dominum universae domus eius ac principem in omni terra Aegypti
Gen 45:9festinate et ascendite ad patrem meum et dicetis ei haec mandat filius tuus Ioseph Deus me fecit dominum universae terrae Aegypti descende ad me ne moreris
Gen 45:10et habita in terra Gessen erisque iuxta me tu et filii tui et filii filiorum tuorum oves tuae et armenta tua et universa quae possides
Gen 45:11ibique te pascam adhuc enim quinque anni residui sunt famis ne et tu pereas et domus tua et omnia quae possides
Gen 45:12en oculi vestri et oculi fratris mei Beniamin vident quod os meum loquatur ad vos
Gen 45:13nuntiate patri meo universam gloriam meam et cuncta quae vidistis in Aegypto festinate et adducite eum ad me
Gen 45:14cumque amplexatus recidisset in collum Beniamin fratris sui flevit illo quoque flente similiter super collum eius
Gen 45:15osculatusque est Ioseph omnes fratres suos et ploravit super singulos post quae ausi sunt loqui ad eum
Gen 45:16auditumque est et celebri sermone vulgatum in aula regis venerunt fratres Ioseph et gavisus est Pharao atque omnis familia eius
Gen 45:17dixitque ad Ioseph ut imperaret fratribus suis dicens onerantes iumenta ite in terram Chanaan
Gen 45:18et tollite inde patrem vestrum et cognationem et venite ad me et ego dabo vobis omnia bona Aegypti ut comedatis medullam terrae
Gen 45:19praecipe etiam ut tollant plaustra de terra Aegypti ad subvectionem parvulorum suorum et coniugum ac dicito tollite patrem vestrum et properate quantocius venientes
Gen 45:20ne dimittatis quicquam de supellectili vestra quia omnes opes Aegypti vestrae erunt
Gen 45:21fecerunt filii Israhel ut eis mandatum fuerat quibus dedit Ioseph plaustra secundum Pharaonis imperium et cibaria in itinere
Gen 45:22singulisque proferri iussit binas stolas Beniamin vero dedit trecentos argenteos cum quinque stolis optimis
Gen 45:23tantundem pecuniae et vestium mittens patri suo addens eis asinos decem qui subveherent ex omnibus divitiis Aegypti et totidem asinas triticum in itinere panesque portantes
Gen 45:24dimisit ergo fratres suos et proficiscentibus ait ne irascamini in via
Gen 45:25qui ascendentes ex Aegypto venerunt in terram Chanaan ad patrem suum Iacob
Gen 45:26et nuntiaverunt ei dicentes Ioseph vivit et ipse dominatur in omni terra Aegypti quo audito quasi de gravi somno evigilans tamen non credebat eis
Gen 45:27illi contra referebant omnem ordinem rei cumque vidisset plaustra et universa quae miserat revixit spiritus eius
Gen 45:28et ait sufficit mihi si adhuc Ioseph filius meus vivit vadam et videbo illum antequam moriar
Translation Copyright Logo

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

Genesis Chapter 45 — Additional Translations: