Previous Chapter Full Page Full Page Next Chapter

Genesis (Genesis) 36 :: Latin Vulgate (VUL)

Gen 36:1hae sunt autem generationes Esau ipse est Edom
Gen 36:2Esau accepit uxores de filiabus Chanaan Ada filiam Elom Hetthei et Oolibama filiam Anae filiae Sebeon Evei
Gen 36:3Basemath quoque filiam Ismahel sororem Nabaioth
Gen 36:4peperit autem Ada Eliphaz Basemath genuit Rauhel
Gen 36:5Oolibama edidit Hieus et Hielom et Core hii filii Esau qui nati sunt ei in terra Chanaan
Gen 36:6tulit autem Esau uxores suas et filios et filias et omnem animam domus suae et substantiam et pecora et cuncta quae habere poterat in terra Chanaan et abiit in alteram regionem recessitque a fratre suo Iacob
Gen 36:7divites enim erant valde et simul habitare non poterant nec sustinebat eos terra peregrinationis eorum prae multitudine gregum
Gen 36:8habitavitque Esau in monte Seir ipse est Edom
Gen 36:9hae sunt generationes Esau patris Edom in monte Seir
Gen 36:10et haec nomina filiorum eius Eliphaz filius Ada uxoris Esau Rauhel quoque filius Basemath uxoris eius
Gen 36:11fueruntque filii Eliphaz Theman Omar Sephu et Gatham et Cenez
Gen 36:12erat autem Thamna concubina Eliphaz filii Esau quae peperit ei Amalech hii sunt filii Adae uxoris Esau
Gen 36:13filii autem Rauhel Naath et Zara Semma et Meza hii filii Basemath uxoris Esau
Gen 36:14isti quoque erant filii Oolibama filiae Ana filiae Sebeon uxoris Esau quos genuit ei Hieus et Hielom et Core
Gen 36:15hii duces filiorum Esau filii Eliphaz primogeniti Esau dux Theman dux Omar dux Sephu dux Cenez
Gen 36:16dux Core dux Gatham dux Amalech hii filii Eliphaz in terra Edom et hii filii Adae
Gen 36:17hii quoque filii Rauhel filii Esau dux Naath dux Zara dux Semma dux Meza hii duces Rauhel in terra Edom isti filii Basemath uxoris Esau
Gen 36:18hii autem filii Oolibama uxoris Esau dux Hieus dux Hielom dux Core hii duces Oolibama filiae Ana uxoris Esau
Gen 36:19isti filii Esau et hii duces eorum ipse est Edom
Gen 36:20isti filii Seir Horrei habitatores terrae Lotham et Sobal et Sebeon et Anan
Gen 36:21Dison et Eser et Disan hii duces Horrei filii Seir in terra Edom
Gen 36:22facti sunt autem filii Lotham Horrei et Heman erat autem soror Lotham Thamna
Gen 36:23et isti filii Sobal Alvam et Maneeth et Hebal Sephi et Onam
Gen 36:24et hii filii Sebeon Ahaia et Anam iste est Ana qui invenit aquas calidas in solitudine cum pasceret asinos Sebeon patris sui
Gen 36:25habuitque filium Disan et filiam Oolibama
Gen 36:26et isti filii Disan Amdan et Esban et Iethran et Charan
Gen 36:27hii quoque filii Eser Balaan et Zevan et Acham
Gen 36:28habuit autem filios Disan Hus et Aran
Gen 36:29isti duces Horreorum dux Lothan dux Sobal dux Sebeon dux Ana
Gen 36:30dux Dison dux Eser dux Disan isti duces Horreorum qui imperaverunt in terra Seir
Gen 36:31reges autem qui regnaverunt in terra Edom antequam haberent regem filii Israhel fuerunt hii
Gen 36:32Bale filius Beor nomenque urbis eius Denaba
Gen 36:33mortuus est autem Bale et regnavit pro eo Iobab filius Zare de Bosra
Gen 36:34cumque mortuus esset Iobab regnavit pro eo Husan de terra Themanorum
Gen 36:35hoc quoque mortuo regnavit pro eo Adad filius Badadi qui percussit Madian in regione Moab et nomen urbis eius Ahuith
Gen 36:36cumque mortuus esset Adad regnavit pro eo Semla de Maserecha
Gen 36:37hoc quoque mortuo regnavit pro eo Saul de fluvio Rooboth
Gen 36:38cumque et hic obisset successit in regnum Baalanam filius Achobor
Gen 36:39isto quoque mortuo regnavit pro eo Adad nomenque urbis eius Phau et appellabatur uxor illius Meezabel filia Matred filiae Mizaab
Gen 36:40haec ergo nomina Esau in cognationibus et locis et vocabulis suis dux Thamna dux Alva dux Ietheth
Gen 36:41dux Oolibama dux Ela dux Phinon
Gen 36:42dux Cenez dux Theman dux Mabsar
Gen 36:43dux Mabdiel dux Iram hii duces Edom habitantes in terra imperii sui ipse est Esau pater Idumeorum
Translation Copyright Logo

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

Genesis Chapter 36 — Additional Translations: