Previous Chapter Full Page Full Page Next Chapter

Genesis (Genesis) 32 :: Latin Vulgate (VUL)

Gen 32:1Iacob quoque abiit itinere quo coeperat fueruntque ei obviam angeli Dei
Gen 32:2quos cum vidisset ait castra Dei sunt haec et appellavit nomen loci illius Manaim id est Castra
Gen 32:3misit autem et nuntios ante se ad Esau fratrem suum in terram Seir regionis Edom
Gen 32:4praecepitque eis dicens sic loquimini domino meo Esau haec dicit frater tuus Iacob apud Laban peregrinatus sum et fui usque in praesentem diem
Gen 32:5habeo boves et asinos oves et servos atque ancillas mittoque nunc legationem ad dominum meum ut inveniam gratiam in conspectu tuo
Gen 32:6reversi sunt nuntii ad Iacob dicentes venimus ad Esau fratrem tuum et ecce properat in occursum tibi cum quadringentis viris
Gen 32:7timuit Iacob valde et perterritus divisit populum qui secum erat greges quoque et oves et boves et camelos in duas turmas
Gen 32:8dicens si venerit Esau ad unam turmam et percusserit eam alia turma quae reliqua est salvabitur
Gen 32:9dixitque Iacob Deus patris mei Abraham et Deus patris mei Isaac Domine qui dixisti mihi revertere in terram tuam et in locum nativitatis tuae et benefaciam tibi
Gen 32:10minor sum cunctis miserationibus et veritate quam explesti servo tuo in baculo meo transivi Iordanem istum et nunc cum duabus turmis regredior
Gen 32:11erue me de manu fratris mei de manu Esau quia valde eum timeo ne forte veniens percutiat matrem cum filiis
Gen 32:12tu locutus es quod bene mihi faceres et dilatares semen meum sicut harenam maris quae prae multitudine numerari non potest
Gen 32:13cumque dormisset ibi nocte illa separavit de his quae habebat munera Esau fratri suo
Gen 32:14capras ducentas hircos viginti oves ducentas arietes viginti
Gen 32:15camelos fetas cum pullis suis triginta vaccas quadraginta et tauros viginti asinas viginti et pullos earum decem
Gen 32:16et misit per manus servorum suorum singulos seorsum greges dixitque pueris suis antecedite me et sit spatium inter gregem et gregem
Gen 32:17et praecepit priori dicens si obvium habueris Esau fratrem meum et interrogaverit te cuius es et quo vadis et cuius sunt ista quae sequeris
Gen 32:18respondebis servi tui Iacob munera misit domino meo Esau ipse quoque post nos venit
Gen 32:19similiter mandata dedit secundo ac tertio et cunctis qui sequebantur greges dicens hisdem verbis loquimini ad Esau cum inveneritis eum
Gen 32:20et addetis ipse quoque servus tuus Iacob iter nostrum insequitur dixit enim placabo illum muneribus quae praecedunt et postea videbo forsitan propitiabitur mihi
Gen 32:21praecesserunt itaque munera ante eum ipse vero mansit nocte illa in Castris
Gen 32:22cumque mature surrexisset tulit duas uxores suas et totidem famulas cum undecim filiis et transivit vadum Iaboc
Gen 32:23transductisque omnibus quae ad se pertinebant
Gen 32:24remansit solus et ecce vir luctabatur cum eo usque mane
Gen 32:25qui cum videret quod eum superare non posset tetigit nervum femoris eius et statim emarcuit
Gen 32:26dixitque ad eum dimitte me iam enim ascendit aurora respondit non dimittam te nisi benedixeris mihi
Gen 32:27ait ergo quod nomen est tibi respondit Iacob
Gen 32:28at ille nequaquam inquit Iacob appellabitur nomen tuum sed Israhel quoniam si contra Deum fortis fuisti quanto magis contra homines praevalebis
Gen 32:29interrogavit eum Iacob dic mihi quo appellaris nomine respondit cur quaeris nomen meum et benedixit ei in eodem loco
Gen 32:30vocavitque Iacob nomen loci illius Phanuhel dicens vidi Deum facie ad faciem et salva facta est anima mea
Gen 32:31ortusque est ei statim sol postquam transgressus est Phanuhel ipse vero claudicabat pede
Gen 32:32quam ob causam non comedunt filii Israhel nervum qui emarcuit in femore Iacob usque in praesentem diem eo quod tetigerit nervum femoris eius et obstipuerit
Translation Copyright Logo

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

Genesis Chapter 32 — Additional Translations: