Previous Chapter Full Page Full Page Next Chapter

Genesis (Genesis) 29 :: Latin Vulgate (VUL)

Gen 29:1profectus ergo Iacob venit ad terram orientalem
Gen 29:2et vidit puteum in agro tresque greges ovium accubantes iuxta eum nam ex illo adaquabantur pecora et os eius grandi lapide claudebatur
Gen 29:3morisque erat ut cunctis ovibus congregatis devolverent lapidem et refectis gregibus rursum super os putei ponerent
Gen 29:4dixitque ad pastores fratres unde estis qui responderunt de Haran
Gen 29:5quos interrogans numquid ait nostis Laban filium Nahor dixerunt novimus
Gen 29:6sanusne est inquit valet inquiunt et ecce Rahel filia eius venit cum grege suo
Gen 29:7dixitque Iacob adhuc multum diei superest nec est tempus ut reducantur ad caulas greges date ante potum ovibus et sic ad pastum eas reducite
Gen 29:8qui responderunt non possumus donec omnia pecora congregentur et amoveamus lapidem de ore putei ut adaquemus greges
Gen 29:9adhuc loquebantur et ecce Rahel veniebat cum ovibus patris sui nam gregem ipsa pascebat
Gen 29:10quam cum vidisset Iacob et sciret consobrinam suam ovesque Laban avunculi sui amovit lapidem quo puteus claudebatur
Gen 29:11et adaquato grege osculatus est eam elevataque voce flevit
Gen 29:12et indicavit ei quod frater esset patris eius et filius Rebeccae at illa festinans nuntiavit patri suo
Gen 29:13qui cum audisset venisse Iacob filium sororis suae cucurrit obviam conplexusque eum et in oscula ruens duxit in domum suam auditis autem causis itineris
Gen 29:14respondit os meum es et caro mea et postquam expleti sunt dies mensis unius
Gen 29:15dixit ei num quia frater meus es gratis servies mihi dic quid mercedis accipias
Gen 29:16habebat vero filias duas nomen maioris Lia minor appellabatur Rahel
Gen 29:17sed Lia lippis erat oculis Rahel decora facie et venusto aspectu
Gen 29:18quam diligens Iacob ait serviam tibi pro Rahel filia tua minore septem annis
Gen 29:19respondit Laban melius est ut tibi eam dem quam viro alteri mane apud me
Gen 29:20servivit igitur Iacob pro Rahel septem annis et videbantur illi pauci dies prae amoris magnitudine
Gen 29:21dixitque ad Laban da mihi uxorem meam quia iam tempus expletum est ut ingrediar ad eam
Gen 29:22qui vocatis multis amicorum turbis ad convivium fecit nuptias
Gen 29:23et vespere filiam suam Liam introduxit ad eum
Gen 29:24dans ancillam filiae Zelpham nomine ad quam cum ex more Iacob fuisset ingressus facto mane vidit Liam
Gen 29:25et dixit ad socerum quid est quod facere voluisti nonne pro Rahel servivi tibi quare inposuisti mihi
Gen 29:26respondit Laban non est in loco nostro consuetudinis ut minores ante tradamus ad nuptias
Gen 29:27imple ebdomadem dierum huius copulae et hanc quoque dabo tibi pro opere quo serviturus es mihi septem annis aliis
Gen 29:28adquievit placito et ebdomade transacta Rahel duxit uxorem
Gen 29:29cui pater servam Balam dederat
Gen 29:30tandemque potitus optatis nuptiis amorem sequentis priori praetulit serviens apud eum septem annis aliis
Gen 29:31videns autem Dominus quod despiceret Liam aperuit vulvam eius sorore sterili permanente
Gen 29:32quae conceptum genuit filium vocavitque nomen eius Ruben dicens vidit Dominus humilitatem meam nunc amabit me vir meus
Gen 29:33rursumque concepit et peperit filium et ait quoniam audivit Dominus haberi me contemptui dedit etiam istum mihi vocavitque nomen illius Symeon
Gen 29:34concepit tertio et genuit alium dixitque nunc quoque copulabitur mihi maritus meus eo quod pepererim illi tres filios et idcirco appellavit nomen eius Levi
Gen 29:35quarto concepit et peperit filium et ait modo confitebor Domino et ob hoc vocavit eum Iudam cessavitque parere
Translation Copyright Logo

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

Genesis Chapter 29 — Additional Translations: