Previous Chapter Full Page Full Page Next Chapter

Genesis (Genesis) 27 :: Latin Vulgate (VUL)

Gen 27:1senuit autem Isaac et caligaverunt oculi eius et videre non poterat vocavitque Esau filium suum maiorem et dixit ei fili mi qui respondit adsum
Gen 27:2cui pater vides inquit quod senuerim et ignorem diem mortis meae
Gen 27:3sume arma tua faretram et arcum et egredere foras cumque venatu aliquid adprehenderis
Gen 27:4fac mihi inde pulmentum sicut velle me nosti et adfer ut comedam et benedicat tibi anima mea antequam moriar
Gen 27:5quod cum audisset Rebecca et ille abisset in agrum ut iussionem patris expleret
Gen 27:6dixit filio suo Iacob audivi patrem tuum loquentem cum Esau fratre tuo et dicentem ei
Gen 27:7adfer mihi venationem tuam et fac cibos ut comedam et benedicam tibi coram Domino antequam moriar
Gen 27:8nunc ergo fili mi adquiesce consiliis meis
Gen 27:9et pergens ad gregem adfer mihi duos hedos optimos ut faciam ex eis escas patri tuo quibus libenter vescitur
Gen 27:10quas cum intuleris et comederit benedicat tibi priusquam moriatur
Gen 27:11cui ille respondit nosti quod Esau frater meus homo pilosus sit et ego lenis
Gen 27:12si adtractaverit me pater meus et senserit timeo ne putet sibi voluisse inludere et inducat super me maledictionem pro benedictione
Gen 27:13ad quem mater in me sit ait ista maledictio fili mi tantum audi vocem meam et perge adferque quae dixi
Gen 27:14abiit et adtulit deditque matri paravit illa cibos sicut noverat velle patrem illius
Gen 27:15et vestibus Esau valde bonis quas apud se habebat domi induit eum
Gen 27:16pelliculasque hedorum circumdedit manibus et colli nuda protexit
Gen 27:17dedit pulmentum et panes quos coxerat tradidit
Gen 27:18quibus inlatis dixit pater mi et ille respondit audio quis tu es fili mi
Gen 27:19dixitque Iacob ego sum Esau primogenitus tuus feci sicut praecepisti mihi surge sede et comede de venatione mea ut benedicat mihi anima tua
Gen 27:20rursum Isaac ad filium suum quomodo inquit tam cito invenire potuisti fili mi qui respondit voluntatis Dei fuit ut cito mihi occurreret quod volebam
Gen 27:21dixitque Isaac accede huc ut tangam te fili mi et probem utrum tu sis filius meus Esau an non
Gen 27:22accessit ille ad patrem et palpato eo dixit Isaac vox quidem vox Iacob est sed manus manus sunt Esau
Gen 27:23et non cognovit eum quia pilosae manus similitudinem maioris expresserant benedicens ergo illi
Gen 27:24ait tu es filius meus Esau respondit ego sum
Gen 27:25at ille offer inquit mihi cibos de venatione tua fili mi ut benedicat tibi anima mea quos cum oblatos comedisset obtulit ei etiam vinum quo hausto
Gen 27:26dixit ad eum accede ad me et da mihi osculum fili mi
Gen 27:27accessit et osculatus est eum statimque ut sensit vestimentorum illius flagrantiam benedicens ait ecce odor filii mei sicut odor agri cui benedixit Dominus
Gen 27:28det tibi Deus de rore caeli et de pinguedine terrae abundantiam frumenti et vini
Gen 27:29et serviant tibi populi et adorent te tribus esto dominus fratrum tuorum et incurventur ante te filii matris tuae qui maledixerit tibi sit maledictus et qui benedixerit benedictionibus repleatur
Gen 27:30vix Isaac sermonem impleverat et egresso Iacob foras venit Esau
Gen 27:31coctosque de venatione cibos intulit patri dicens surge pater mi et comede de venatione filii tui ut benedicat mihi anima tua
Gen 27:32dixitque illi Isaac quis enim es tu qui respondit ego sum primogenitus filius tuus Esau
Gen 27:33expavit Isaac stupore vehementi et ultra quam credi potest admirans ait quis igitur ille est qui dudum captam venationem adtulit mihi et comedi ex omnibus priusquam tu venires benedixique ei et erit benedictus
Gen 27:34auditis Esau sermonibus patris inrugiit clamore magno et consternatus ait benedic etiam mihi pater mi
Gen 27:35qui ait venit germanus tuus fraudulenter et accepit benedictionem tuam
Gen 27:36at ille subiunxit iuste vocatum est nomen eius Iacob subplantavit enim me en altera vice primogenita mea ante tulit et nunc secundo subripuit benedictionem meam rursumque ad patrem numquid non reservasti ait et mihi benedictionem
Gen 27:37respondit Isaac dominum tuum illum constitui et omnes fratres eius servituti illius subiugavi frumento et vino stabilivi eum tibi post haec fili mi ultra quid faciam
Gen 27:38cui Esau num unam inquit tantum benedictionem habes pater mihi quoque obsecro ut benedicas cumque heiulatu magno fleret
Gen 27:39motus Isaac dixit ad eum in pinguedine terrae et in rore caeli desuper
Gen 27:40erit benedictio tua vives gladio et fratri tuo servies tempusque veniet cum excutias et solvas iugum eius de cervicibus tuis
Gen 27:41oderat ergo semper Esau Iacob pro benedictione qua benedixerat ei pater dixitque in corde suo veniant dies luctus patris mei ut occidam Iacob fratrem meum
Gen 27:42nuntiata sunt haec Rebeccae quae mittens et vocans Iacob filium suum dixit ad eum ecce Esau frater tuus minatur ut occidat te
Gen 27:43nunc ergo fili audi vocem meam et consurgens fuge ad Laban fratrem meum in Haran
Gen 27:44habitabisque cum eo dies paucos donec requiescat furor fratris tui
Gen 27:45et cesset indignatio eius obliviscaturque eorum quae fecisti in eum postea mittam et adducam te inde huc cur utroque orbabor filio in una die
Gen 27:46dixit quoque Rebecca ad Isaac taedet me vitae meae propter filias Heth si acceperit Iacob uxorem de stirpe huius terrae nolo vivere
Translation Copyright Logo

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

Genesis Chapter 27 — Additional Translations: