Previous Chapter Full Page Full Page Next Chapter

Genesis (Genesis) 25 :: Latin Vulgate (VUL)

(1Ch 1:32, 33 )
Gen 25:1Abraham vero aliam duxit uxorem nomine Cetthuram
Gen 25:2quae peperit ei Zamram et Iexan et Madan et Madian et Iesboch et Sue
Gen 25:3Iexan quoque genuit Saba et Dadan filii Dadan fuerunt Assurim et Lathusim et Loommim
Gen 25:4at vero ex Madian ortus est Epha et Opher et Enoch et Abida et Eldaa omnes hii filii Cetthurae
Gen 25:5deditque Abraham cuncta quae possederat Isaac
Gen 25:6filiis autem concubinarum largitus est munera et separavit eos ab Isaac filio suo dum adhuc ipse viveret ad plagam orientalem
Gen 25:7fuerunt autem dies vitae eius centum septuaginta quinque anni
Gen 25:8et deficiens mortuus est in senectute bona provectaeque aetatis et plenus dierum congregatusque est ad populum suum
Gen 25:9et sepelierunt eum Isaac et Ismahel filii sui in spelunca duplici quae sita est in agro Ephron filii Soor Hetthei e regione Mambre
Gen 25:10quem emerat a filiis Heth ibi sepultus est ipse et Sarra uxor eius
Gen 25:11et post obitum illius benedixit Deus Isaac filio eius qui habitabat iuxta puteum nomine Viventis et videntis
Gen 25:12hae sunt generationes Ismahel filii Abraham quem peperit ei Agar Aegyptia famula Sarrae
Gen 25:13et haec nomina filiorum eius in vocabulis et generationibus suis primogenitus Ismahelis Nabaioth dein Cedar et Abdeel et Mabsam
Gen 25:14Masma quoque et Duma et Massa
Gen 25:15Adad et Thema Itur et Naphis et Cedma
Gen 25:16isti sunt filii Ismahel et haec nomina per castella et oppida eorum duodecim principes tribuum suarum
Gen 25:17anni vitae Ismahel centum triginta septem deficiens mortuus est et adpositus ad populum suum
Gen 25:18habitavit autem ab Evila usque Sur quae respicit Aegyptum introeuntibus Assyrios coram cunctis fratribus suis obiit
Gen 25:19hae quoque sunt generationes Isaac filii Abraham Abraham genuit Isaac
Gen 25:20qui cum quadraginta esset annorum duxit uxorem Rebeccam filiam Bathuel Syri de Mesopotamiam sororem Laban
Gen 25:21deprecatusque est Dominum pro uxore sua eo quod esset sterilis qui exaudivit eum et dedit conceptum Rebeccae
Gen 25:22sed conlidebantur in utero eius parvuli quae ait si sic mihi futurum erat quid necesse fuit concipere perrexitque ut consuleret Dominum
Gen 25:23qui respondens ait duae gentes in utero tuo sunt et duo populi ex ventre tuo dividentur populusque populum superabit et maior minori serviet
Gen 25:24iam tempus pariendi venerat et ecce gemini in utero repperti sunt
Gen 25:25qui primus egressus est rufus erat et totus in morem pellis hispidus vocatumque est nomen eius Esau protinus alter egrediens plantam fratris tenebat manu et idcirco appellavit eum Iacob
Gen 25:26sexagenarius erat Isaac quando nati sunt parvuli
Gen 25:27quibus adultis factus est Esau vir gnarus venandi et homo agricola Iacob autem vir simplex habitabat in tabernaculis
Gen 25:28Isaac amabat Esau eo quod de venationibus illius vesceretur et Rebecca diligebat Iacob
Gen 25:29coxit autem Iacob pulmentum ad quem cum venisset Esau de agro lassus
Gen 25:30ait da mihi de coctione hac rufa quia oppido lassus sum quam ob causam vocatum est nomen eius Edom
Gen 25:31cui dixit Iacob vende mihi primogenita tua
Gen 25:32ille respondit en morior quid mihi proderunt primogenita
Gen 25:33ait Iacob iura ergo mihi iuravit Esau et vendidit primogenita
Gen 25:34et sic accepto pane et lentis edulio comedit et bibit et abiit parvipendens quod primogenita vendidisset
Translation Copyright Logo

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

Genesis Chapter 25 — Additional Translations: