Previous Chapter Full Page Full Page Next Chapter

Genesis (Genesis) 23 :: Latin Vulgate (VUL)

Gen 23:1vixit autem Sarra centum viginti septem annis
Gen 23:2et mortua est in civitate Arbee quae est Hebron in terra Chanaan venitque Abraham ut plangeret et fleret eam
Gen 23:3cumque surrexisset ab officio funeris locutus est ad filios Heth dicens
Gen 23:4advena sum et peregrinus apud vos date mihi ius sepulchri vobiscum ut sepeliam mortuum meum
Gen 23:5responderuntque filii Heth
Gen 23:6audi nos domine princeps Dei es apud nos in electis sepulchris nostris sepeli mortuum tuum nullusque prohibere te poterit quin in monumento eius sepelias mortuum tuum
Gen 23:7surrexit Abraham et adoravit populum terrae filios videlicet Heth
Gen 23:8dixitque ad eos si placet animae vestrae ut sepeliam mortuum meum audite me et intercedite apud Ephron filium Soor
Gen 23:9ut det mihi speluncam duplicem quam habet in extrema parte agri sui pecunia digna tradat mihi eam coram vobis in possessionem sepulchri
Gen 23:10habitabat autem Ephron in medio filiorum Heth responditque ad Abraham cunctis audientibus qui ingrediebantur portam civitatis illius dicens
Gen 23:11nequaquam ita fiat domine mi sed magis ausculta quod loquor agrum trado tibi et speluncam quae in eo est praesentibus filiis populi mei sepeli mortuum tuum
Gen 23:12adoravit Abraham coram populo terrae
Gen 23:13et locutus est ad Ephron circumstante plebe quaeso ut audias me dabo pecuniam pro agro suscipe eam et sic sepeliam mortuum meum in eo
Gen 23:14respondit Ephron
Gen 23:15domine mi audi terram quam postulas quadringentis argenti siclis valet istud est pretium inter me et te sed quantum est hoc sepeli mortuum tuum
Gen 23:16quod cum audisset Abraham adpendit pecuniam quam Ephron postulaverat audientibus filiis Heth quadringentos siclos argenti et probati monetae publicae
Gen 23:17confirmatusque est ager quondam Ephronis in quo erat spelunca duplex respiciens Mambre tam ipse quam spelunca et omnes arbores eius in cunctis terminis per circuitum
Gen 23:18Abrahae in possessionem videntibus filiis Heth et cunctis qui intrabant portam civitatis illius
Gen 23:19atque ita sepelivit Abraham Sarram uxorem suam in spelunca agri duplici qui respiciebat Mambre haec est Hebron in terra Chanaan
Gen 23:20et confirmatus est ager et antrum quod erat in eo Abrahae in possessionem monumenti a filiis Heth
Translation Copyright Logo

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

Genesis Chapter 23 — Additional Translations: